Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Quarto, postquam navigare coeperat, die pervenit in regionem desertam quidem ab incolis, sed frumento et pecoribus abundantem. Placuit is locus et ad suam et ad militum requiem.

Mos erat principibus amicorum et custodibus corporis excubare ante praetorium,

p.330
quotiens adversa regi valitudo incidisset: hoc tum quoque more servato universi cubiculum eius intrant.

Ille sollicitas, ne quid novi adferrent, quia simul venerant, percontatur, num hostium recens nuntiaretur adventus.

At Craterus, cui mandatum erat, ut amicorum preces perferret ad eum: “Credisne,” inquit, “adventu magis hostium, ut iam in vallo consisterent, sollicitos esse quam cura salutis tuae,

ut nunc est, tibi vilis? Quantalibet vis omnium gentium conspiret in nos, inpleat armis virisque totum orbem, classibus maria consternat, invisitatas beluas inducat:

tu nos praestabis invictos. Sed quis deorum hoc Macedoniae columen ac sidus diuturnum fore polliceri potest, cum tam avide manifestis periculis offeras corpus oblitus tot civium animas trahere te in casum? Quis enim tibi superstes aut optat esse aut potest?