Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

XL milia peditum alia gens in ripa fluminum opposuerat: quae amne superato in fugam conpulit inclusosque moenibus expugnat.

Puberes interfecti sunt, ceteri venierunt. Alteram deinde urbem expugnare adortus magnaque vi defendentium pulsus multos Macedonum amisit. Sed cum in obsidione perseverasset, oppidani desperata salute ignem subiecere tectis seque аc liberos coniugesque, incendio cremant.

Quod cum ipsi augerent, hostes extinguerent, nova forma pugnae erat: delebant incolae urbem, hostes defendebant. Adeo etiam naturae iura bellum in contrarium mutat.

Arx erat oppidi intacta, in qua praesidium dereliquit. Ipse e*t navigiis circumvectus arcem. Quippe III flumina tota India praeter Gangen maxima munimento arcis adplicant undas: a septentrione Indus adluit, a meridie Acesines Hydaspi confunditur.