Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Abisares, qui, priusquam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum miserat, rursus alios misit pollicentes, omnia facturum, quae imperasset, modo ne cogeretur corpus suum dedere: neque enim aut sine regio imperio victurum aut regnaturum esse captivum.

Cui Alexander nuntiari iussit, si gravaretur ad se venire, ipsum ad eum esse venturum. Hinc praerapido amne superato ad interiora Indiae processit.

Silvae erant prope in inmensum spatium diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae.

Plerique rami instar ingentium stipitum flexi in humum rursus, qua se curvaverant, erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatae.

Caeli temperies salubris: quippe et vim solis umbrae levant et aquae large manant e fontibus.

Ceterum hic quoque serpentium magna vis erat squamis fulgorem auri

p.310
reddentibus. Virus haud ullum magis noxium est: quippe morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est.