Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Si habere Asiam, non transire volumus, cum his communicanda est nostra clementia: horum fides

p.281
stabile et aeternum faciet imperium. Et sane plus habemus, quam capimus. Insatiabilis autem avaritiae est adhuc inplere velle, quod iam circumfluit.

Morem tamen eorum in Macedonas transfundo! In multis enim gentibus esse video, quae non erubescamus imitari: nec aliter tantum imperium apte regi potest, quam ut quaedam et tradamus illis et ab isdem discamus.

Illud paene dignum risu fuit, quod Hermolaus postulabat a me, ut aversarer Iovem, cuius oraculo adgnoscor.

An etiam, quid di respondeant, in mea potestate est? Obtulit nomen filii mihi: recipere ipsis rebus, quas agimus, haud alienum fuit. Utinam Indi quoque deum esse me credant! Fama enim bella constant, et saepe etiam, quod falso creditum est, veri vicem obtinuit.

An me luxuriae indulgentem putatis arma vestra auro argentoque adornasse? Adsuetis nihil vilius hac videre materia volui ostendere, Macedonas invictos ceteris ne auro quidem vinci.

Oculos ergo primum eorum sordida omnia et humilia despectantium capiam et docebo nos non auri aut argenti cupidos, sed orbem terrarum subacturos venire. Quam gloriam tu, parricida, intercipere voluisti et Macedonas rege adempto devictis gentibus dedere.

At nunc mones me, ut vestris parentibus parcam! Non oportebat quidem vos scire, as quid de his statuissem, quo tristiores periretis, si qua vobis parentum memoria et cura est: sed olim istum morem occidendi cum scelestis insontes propinquos

p.282
parentesque solvi et profiteor in eodem honore futuros omnes eos, in quo fuerunt.

Nam tuum Callisthenen, cui uni vir videris, quia latro es, scio, cur produci velis: ut coram his probra, quae in me modo iecisti, modo audisti, illius quoque ore referantur. Quem, si Macedo esset, tecum introduxissem, dignissimum te discipulo magistrum:

nunc Olynthio non idem iuris est.” Post haec consilium dimisit tradique damnatos hominibus, qui ex eadem cohorte erant, iussit. Illi,

ut fidem suam saevitia regi adprobarent, excruciatos necaverunt. Callisthenes quoque tortus interiit, initi consilii in caput regis innoxius, sed haudquaquam aulae et adsentantium accommodatus ingenio.

Itaque nullius caedes maiorem apud Graecos Alexandro excitavit invidiam, quod praeditum optimis moribus artibusque, a quo revocatus ad vitam erat, cum interfecto Clito mori perseveraret, non tantum occiderit, sed etiam torserit indicta quidem causa.

Quam crudelitatem sera paenitentia consecuta est.

Sed ne otium serendis rumoribus natum aleret, in Indiam movit, semper bello quam post victoriam clarior.

India tota ferme spectat orientem, minus in latitudinem,

quam recta regione spatiosa. Quae austrum accipiunt, in altius terrae fastigium excedunt: plana

p.283
sunt cetera multisque inclitis amnibus Caucaso monte ortis placidum per campos iter praebent.

Indus gelidior est quam ceteri: aquas vehit a colore maris haud multum abhorrentes.

Ganges, omnium ab Oriente fluvius maximus, ad meridianas regionem decurrit et magnorum montium iuga recto alveo stringit: inde eum obiectae rupes inclinant ad orientem.

Uterque Rubro mari accipitur. Indus ripas multasque arbores cum magna soli parte exorbet, saxis quoque inpeditus, quis crebro reverberatur:

ubi mollius solum repperit, stagnat insulasque molitur.

Acesines eum auget. Ganges decursurum Iomanen intercipit, magnoque motu amnis uterque colliditur: quippe Ganges asperum os influenti obicit, nec repercussae aquae cedunt.