Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Stupentibus ceteris Hermolaus: “Nos vero,” inquit, “quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti,

sed quasi in mancipia dominari.” Primus ex omnibus pater ipsius Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans esse consurgit et ad os manu obiecta scelere et malis insanientem

p.277
ultra negat audiendum.

Rex inhibito patre dicere Hermolaum iubet, quae ex magistro didicisset Callisthene. Et Hermolaus: “Utor,” inquit, “beneficio tuo et dico, quae nostris malis didici.

Quota pars Macedonum saevitiae tuae superest? quotus quidem non e vilissimo sanguine? Attalus et Philotas et Parmenio et Lyncestes Alexander et Clitus, quantum ad hostes pertinet, vivunt, stant in acie et clipeis suis te protegunt et pro gloria tua, pro victoria vulnera excipiunt.

Quibus tu egregiam gratiam rettulisti: alius mensam tuam sanguine suo adspersit, alius ne simplici quidem morte defunctus est. Duces exercituum tuorum in eculeum inpositi Persis, quos vicerant, fuere spectaculo. Parmenio indicta causa trucidatus est, per quem Attalum occideras.

Invicem enim miserorum uteris manibus ad expetenda supplicia et, quos paulo ante ministros caedis habuisti,

subito ab aliis iubes trucidari.” Obstrepunt subinde cuncti Hermolao, pater super eum strinxerat ferrum percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege: quippe Hermolaum dicere iussit petiitque, ut causas supplicii augentem patienter audirent.

Aegre ergo coercitis rursus Hermolaus: “Quam liberaliter,” inquit, “pueris rudibus ad dicendum agere permittis! at Callisthenis vox carcere inclusa est, quia solus potest

p.278

dicere. Cur еnim non producitur, cum etiam confessi audiuntur? nempe quia liberam vocem innocentis audire metuis ac ne vultum quidem pateris.

Atqui nihil eum fecisse contendo. Sunt hic, qui mecum rem pulcherrimam cogitaverunt: nemo est, qui conscium fuisse nobis Callisthenen dicat, cum morti olim destinatus sit a iustissimo et patientissimo rege.