Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ceterum cum iam lux adpeteret, et convivium solvitur et coniurati exceperunt regem laeti occasionem exequendi sceleris admotam: cum mulier attonitae, ut creditum est, mentis conversari in regia solita, quia instinctu videbatur futura praedicere, non occurrit modo abeunti, sed etiam semet obiecit vultuque et oculis motum praeferens animi, ut rediret in convivium, monuit.

Et ille per a ludum, bene deos suadere, respondit revocatisque amicis in horam diei ferme secundam convivii tempus extraxit.

Iam alii ex cohorte in stationem successerant ante cubiculi fores excubituri, adhuc tamen coniurati stabant vice officii sui expleta:

adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt. Rex benignius

p.275
quam alias adlocutus discedere eos ad curanda corpora, quoniam tota nocte perstitissent, iubet. Data singulis L sestertia, conlaudatique, quod etiam aliis tradita vice tamen excubare perseverassent.

Illi tanta spe destituti domos abeunt. Et ceteri quidem expectabant stationis suae noctem: Epimenes sive comitate regis, qua ipsum inter coniuratos exceperat, repente mutatus, sive quia coeptis deos obstare credebat, fratri suo Eurylocho, quem antea expertem esse consilii voluerat, quid pararetur, aperit.

Omnibus Philotae supplicium in oculis erat: itaque protinus inicit fratri manum et in regiam pervenit excitatisque custodibus corporis ad salutem regis pertinere, quae adferret, adfirmat.

Et tempus, quo venerant, et vultus haud sane securi animi index et maestitia e duobus alterius Ptolomaeum ac Leonnatum excubantes ad cubiculi limen excitaverunt. Itaque apertis foribus et lumine inlato sopitum mero аc somno excitant regem. Ille paulatim mente collecta, quid adferrent, interrogat.

Nec cunctatus Eurylochus non ex toto domum suam aversari deos dixit, quia frater ipsius, quam quam impium facinus ausus foret, tamen et paenitentiam eius ageret et per se potissimum profiteretur indicium: in eam ipsam noctem, quae decederet, insidias conparatas fuisse, auctores scelesti consilii esse, quos minime crederet rex.

Tum Epimenes cuncta ordine consciorumque nomina exponit. Callisthenen non ut participem facinoris nominatum esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus

p.276
vituperantium criminantiumque regem faciles aures praebere.

Quidam adiciunt, cum Hermolaus apud eum quoque verberatum se a rege quereretur, dixisse Callistbenen, meminisse debere eos iam viros esse: idque ad consolandam patientiam verberum an ad incitandum iuvenum dolorem dictum esset, in ambiguo fuisse.

Rex animi corporisque sopore discusso, cum tanti periculi, quo evaserat, imago oculis oberraret, Eurylochum L. talentis et cuiusdam Tiridatis opulentis bonis protinus donat fratremque,

antequam pro salute eius precaretur, restituit, sceleris autem auctores interque eos Callisthenen vinctos adservari iubet. Quibus in regiam adductis toto die et nocte proxima mero ac vigiliis gratis adquievit.

Postero autem frequens consilium adhibuit, cui patres propinquique eorum, de quibus agebatur, intererant, ne de sua quidem salute securi: quippe Macedonum more perire debebant omnium devotis capitibus,

qui sanguine contigissent reos. Rex introduci coniuratos praeter Callisthenen iussit:

atque, quae agitaverant, sine cunctatione confessi sunt. Increpantibus deinde universis eos ipse rex. quo suo merito tantum in semet cogitassent facinus, interrogat.