Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

numquam comitatur divinitas. Herculem modo et Patrem Liberum consecratae inmortalitatis exempla referebas. Credisne illos unius convivii decreto deos factos? Prius ab oculis mortalium amolita natura est, quam in caelum fama perveheret.

Scilicet ego et tu, Cleo, deos facimus, a nobis divinitatis suae auctoritatem accepturus est rex. Potentiam tuam experiri libet: fac aliquem regem, si deum potes facere!

Facilius est caelum dare quam imperium? Di propitii

p.272
sine invidia, quae Cleo dixit, audierint eodemque cursu, quo fluxere adhuc res, ire patiantur. Nostris moribus velint nos esse contentos. Non pudet patriae, nee desidero, ad quem modum rex mihi colendus sit, discere a victis.

Quos equidem victores esse confiteor, si ab illis leges, quis vivamus, accipimus.” Aequis auribus Callisthenes veluti vindex publicae libertatis audiebatur. Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris externa mutatio.