Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

fidei suae pignus, dedit et regnum restituit. LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandra, multaque pecora eximiae magnitudinis, tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum.

Quaerenti Alexandro, plures agricultores haberet an milites, cum duobus regibus bellanti sibi maiore militum quam agrestium manu opus esse respondit.

Abisares et Porus erant, sed in Poro eminebat auctoritas. Uterque ultra Hydaspen amnem regnabat et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreverat.

Omphis permittente Alexandro et regium insigne sumpsit et more gentis suae nomen, quod patris fuerat: Taxilen appellavere populares sequente nomine imperium, in quemcumque transiret.

Igitur cum per triduum hospitaliter Alexandrum accepisset, quarto die et, quantum frumenti copiis, quas Hephaestion duxerat, praebitum a se esset, ostendit et aureas coronas ipsi amicisque omnibus,

p.297
praeter haec signati argenti LXXX talenta dono dedit.

Qua benignitate eius Alexander mire laetus et, quae is dederat, remisit et M talenta ex praeda, quam vehebat, adiecit multaque convivalia ex auro et argento vasa, plurimum Persicae vestis, XXX equos ex suis cum isdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum veherent.

Quae liberalitas sicut barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit. E quibus Meleager super cenam largiore vino usus gratulari se Alexandro dixit, quod saltem in India repperisset dignum talentis м.

Rex haud oblitus, quam aegre tulisset, quod Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram quidem tenuit, sed dixit invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta.

Postero die legati Abisarae adiere regem: omnia dicioni eius, ita ut mandatum erat, permittebant firmataque invicem fide remittuntur ad regem.

Porum quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse conpelli misit ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei, ut Stipendium penderet et in primo suorum finium aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum sese respondit, ut intranti regnum suum praesto esset, sed armatus.

Iam Hydaspen Alexander superare decreverat, cum Barzaentes, defectionis Arachosiis auctor, vinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur, opportunum adversus Indos auxilium: quippe plus in beluis quam in exercitu spei ac virium illis erat.

Damaraxus quoque, rex exiguae partis Indorum, qui Barzaenti se coniunxerat, vinctus adductus est.

Igitur

p.298
transfuga et regulo in custodiam, elephantis autem Taxili traditio ad amnem Hydaspen pervenit, in cuius ulteriore ripa Porus consederat transitu prohibiturus hostem.

LXXX et V elephantos obiecerat eximio corporum robore ultraque eos currus CCC et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante dictum est, gravioribus telis, quam ut apte excuti possent.

Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas eminens, armaque auro et argento distincta corpus rarae magnitudinis honestabant.

Par animus robori corporis et, quanta inter rudes poterat esse, sapientia. Macedonas non conspectus hostium solum, sed etiam fluminis, quod transeundum erat, magnitudo terrebat. in latitudinem stadia diffusus profundo alveo et nusquam vada aperiente speciem vasti maris fecerat.

Nec pro spatio aquarum late stagnantium impetum coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis torrens et elisus ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant pluribus locis undae repercussae.

Terribilior facies erat ripae, quam equi virique conpleverant. Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatae horrendo Stridore aures fatigabant.

Hinc amnis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pectora et saepe sane experta inproviso tamen pavore percusserant.

Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant. Erant in medio amne insulae crebrae, in quas et Indi et Macedones nantes levatis super capita armis transibant. Ibi levia proelia

p.299
conserebantur, et uterque rex parvae rei discrimine summae experiebatur eventum.