Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Inde processit Ecbolima et, cum angustias itineris

p.295
obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam conperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum modicis itineribus tradidit,

ipse praegressus per funditores ac sagittarios deturbatis, qui obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit.

Indi sive odio ducis sive gratiam victoris inituri Ericen fugientem adorti interemerunt caputque eius atque arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto inpunitatem dedit, honorem denegavit exemplo.

Hinc ad flumen Indum sextisdecumis castris pervenit omniaque, ut praeceperat, ad traiciendum praeparata ab Hephaestione repperit. Regnabat in ea regione Omphis,

qui patri quoque fuerat auctor dedendi regnum Alexandra et post mortem parentis legatos miserat, qui consulerent eum, regnare se interim vellet an privatum opperiri eius adventum.