Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Petra non, ut pleraeque, modicis ae mollibus clivis in sublime fastigium crescit, sed in metae maxime modum erecta est, cuius ima spatiosiora sunt, altiora in artius coeunt, summa in acutum cacumen exurgunt.

Radices eius Indus amnis subit, praealtus, utrimque asperis ripis:

ab altera parte voragines eluviesque praeruptae sunt. Nec alia expugnandi patebat via, quam ut replerentur. Ad manum silva erat: quam rex ita caedi iussit, ut nudi stipites iacerentur: quippe rami fronde vestiti inpedissent ferentes. Ipse primus truncam arborem iecit, clamorque exercitus se, index alacritatis, secutus est nullo detrectante munus, quod rex occupavit.

Sic intra septimum diem cavernas expleverant, cum rex sagittarios et Agrianos iubet per ardua niti. Iuvenesque promptissimos ex sua cohorte xxx delegit:

p.293
duces his dati sunt Charus et Alexander,

quem rex nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit. Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum regem discrimen subire non placuit,