Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Quem ut Charus iacentem conspexit, ruere in hostem omnium praeter ultionem inmemor coepit multosque hasta, quosdam gladio interemit: sed cum tot unum incesserent manus, super amici corpus procubuit exanimis.

Haud secus, quam par erat, promptissimorum iuvenum ceterorumque militum interitu commotus rex signum receptui dedit.

Saluti fuit, quod sensim et intrepidi se rece-

p.294
perunt, et barbari hostem depulisse contenti non institere cedentibus.

Ceterum Alexander cum statuisset desistere incepto — quippe nulla spes potiundae petrae offerebatur —, tamen speciem ostendit in obsidione perseverantis.

Nam et itinera obsideri iussit et turres admoveri et fatigatis alios succedere. Cuius pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non fiduciae modo, sed etiam victoriae epulati sunt tympana suo more pulsantes: