Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Itaque inconposito agmine solutisque ordinibus Attinas praedabundus sequebatur: quem praetergressum silvam, qui in ea consederant,

ex inproviso adorti cum omnibus interemerunt. Celeriter ad Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum omni equitatu supervenit. Et Massagetae quidem iam refugerant, Dahae M oppressi sunt: quorum clade totius regionis finita defectio est.

Alexander quoque Sogdianis rursus subactis Maracanda repetit. Ibi Derdas, quem ad Scythas super Bosphorum colentes miserat, cum legatis gentis occurrit.

Phrataphernes quoque, qui Chorasmiis praeerat, Massagetis et Dahis regionum confinio adiunctus miserat, qui facturum imperata pollicerentur.

Scythae petebant, ut regis sui filiam matrimonio sibi iungeret: si dedignaretur adfinitatem, principes Macedonum cum primoribus suae gentis conubio coire pateretur: ipsum regum quoque regem venturum ad eum pollicebantur.

Utraque legatione benigne audita Hephaestionem et Artabazum opperiens stativa habuit: quibus adiunctis in regionem, quae appellatur Bazaira, pervenit.

Barbarae opulentiae in illis locis haud ulla sunt maiora indicia quam magnis nemoribus saltibusque nobilium ferarum greges clusi.

Spatiosas ad hoc eligunt silvas crebris perenuium aquarum fontibus amoenas: muris nemora cinguntur turresque habent venantium

p.253
receptacula.

Quattuor continuis aetatibus intactum saltum fuisse constabat, cum Alexander cum toto exercitu ingressus agitari undique feras iussit.

Inter quas cum leo magnitudinis rarae ipsum regem invasurus incurreret, forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus Alexandro venabulum obicere ferae coeperat: quo rex repulso et abire iusso adiecit tam a semet uno quam a Lysimacho leonem interfici posse.

Lysimachus enim quondam, cum venarentur in Syria, occiderat quidem eximiae magnitudinis feram solus, sed laevo humero usque ad ossa lacerato ad ultimum periculi pervenerat.

Id ipsum exprobrans ei rex fortius, quam locutus est, fecit: nam feram non excepit modo, sed etiam uno vulnere occidit.