Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Defecere Bactriani, in quorum cervicibus stamus, et, quantum in nobis animi sit, alieno Marte experiuntur. Haud dubia fortuna: si omiserimus Scythas ultro arma inferentes, contempti ad illos, qui defecerunt, revertemur:

si vero Tanaim transierimus et ubique invictos esse nos Scytharum pernicie ac sanguine ostenderimus, quis dubitabit parere etiam Europae victoribus?

Fallitur, qui terminos gloriae nostrae metitur spatio, quod transituri sumus. Unus amnis interfluit: quem si traicimus, in Europam arma proferimus.

Et quanti aestimandum est, dum Asiam subigimus, in alio quodammodo orbe tropaea statuere et, quae tam longo intervallo natura videtur diremisse,

una victoria subito committere? At, hercule, si paulum cessaverimus, in tergis nostris Scythae haerebunt. An soli sumus, qui flumina transnare possum us? Multa in nosmetipsos recident, quibus adhuc vicimus.

Fortuna belli artem victos quoque docet. Utribus amnem traiciendi exemplum fecimus nuper: hoc ut Scythae imitari nesciant, Bactriani docebunt.

Praeterea unus gentis huius exercitus adhuc venit, ceteri expectantur. Ita bellum vitando alemus et, quod inferre possumus, accipere cogemur.

Manifesta est consilii mei ratio: sed, an permissuri sint mihi Macedones

p.234
animo uti meo, dubito, quia, ex quo hoc vulnus accepi,

non equo vectus sum, non pedibus ingressus. Sed si me sequi vultis, valeo, amici. Satis virium est ad toleranda ista:

aut, si iam adest vitae meae finis, in quo tandem opere melius extinguar?” Haec quassa adhuc voce subdeficiens vix proximis exaudientibus dixerat, cum omnes a tam praecipiti consilio regem deterrere coeperunt,

Erigyius maxime, qui haud sane auctoritate proficiens apud obstinatum animum superstitionem, cuius potens non erat rex, incutere temptavit dicendo, deos quoque obstare consilio magnumque periculum,

si flumen transisset, ostendi. Intranti Erigyio tabernaculum regis Aristander occurrerat tristia exta fuisse significans:

haec ex vate conperta Erigyius nuntiabat. Quo inhibito Alexander non ira solum, sed etiam pudore confusus, quod superstitio, quam celaverat, detegebatur,

Aristandrum vocari iubet. Qui ut venit, intuens eum: “Non rex,” inquit, “sed privatus clam, sacrificium ut faceres, mandavi: quid eo portenderetur, cur apud alium quam apud me professus es? Erigyius arcana mea et secreta te prodente cognovit, quem certum, mehercule, habeo extorum interprete uti metu suo.

Tibi autem, qui sapis, quam potest, denuntio, ipsi mihi indices, quid ex eis cognoveris, ne possis infitiari dixisse,

quae dixeris.” Ille exanguis attonitoque

p.235
similis stabat per metum etiam voce suppressa tandemque eodem metu stimulante, ne regis expectationem moraretur: “Magni,” inquit, “laboris, non inriti discrimen instare praedixi:

nec me tam ars mea quam benivolentia tua perturbat. Infirmitatem valitudinis tuae video et, quantum in uno te sit, scio: vereor, ne praesenti fortunae tu sufficere non possis.”

Rex iussit eum confidere felicitati suae: ut alias sibi ait gloriam concedere deos.

Consultanti inde cum isdem, quonam modo flumen transirent, supervenit Aristander non alias laetiora exta vidisse se adfirmans, utique prioribus longe diversa: tum sollicitudinis causas adparuisse, nunc prorsus egregie litatum esse.

Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, continuae felicitati rerum eius inposuerant labem.