Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Dona deinde omnibus, qui Bessum adduxerant, data sunt. Ceterum supplicium eius distulit, ut eo loco, in quo Dareum occiderat, ipse necaretur.

Interea Macedones ad petendum pabulum inconposito agmine egressi a barbaris, qui de proximis montibus decurrerunt, opprimuntur pluresque capti sunt quam occisi:

barbari autem captivos prae se agentes rursus in montem recesserunt. XX milia latronum erant : fundis sagittisque pugnam invadunt.

Quos dum obsidet rex, inter promptissimos dimicans sagitta ictus est, quae in medio crure fixa reliquerat spiculum.

Illum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant, sed nec barbaros fefellit subductus ex acie — quippe ex edito monte cuncta prospexerant —:

itaque postero die misere legatos ad regem. Quos ille protinus iussit admitti solutisque fasciis magnitudinem vulneris dissimulans crus barbaris ostendit.

Illi iussi considere adfirmant non Macedonas quam ipsos tristiores fuisse cognito vulnere ipsius : cuius si auctorem repperissent, dedituros fuisse: cum dis enim pugnare sacrilegos tantum.