Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

causam tam effusae laetitiae, cum supplicium ante oculos haberent, requirens. Illi, si ab alio occiderentur, tristes morituros fuisse respondent: nunc a tanto rege, victore omnium gentium, maioribus suis redditos honestam mortem, quam fortes viri voto quoque expeterent,

carminibus sui moris laetitiaque celebrare. Tantam rex admiratus magnitudinem animi: “Quaero,” inquit, “an vivere velitis non inimici mihi,

cuius beneficio victuri estis?” Illi numquam se inimicos ei, sed bello lacessitos se inimicos hosti fuisse respondent: si quis ipsos beneficio quam iniuria experiri maluisset, certaturos fuisse, ne vincerentur officio.

Interrogantique, quo pignore fidem obligaturi essent, vitam, quam acciperent, pignori futuram esse dixerunt : reddituros, quandoque repetisset. Nec promissum fefellerunt. Nam, qui remissi domos erant, fide continuere populares: quattuor inter custodes corporis retenti nulli Macedonum in regem caritate cesserunt.

p.245

In Sogdianis Peucolao cum III milibus peditum — neque enim maiore praesidio indigebat — relicto Bactra pervenit. Inde Bessum Ecbatana duci iussit interfecto Dareo poenas capite persoluturum.

Isdem fere diebus Ptolomaeus et Melanidas peditum IIII milia et equites м adduxerunt mercede militaturos.

Asander quoque ex Lycia cum pari numero peditum et D equitibus venit. Totidem ex Syria Asclepiodorum sequebantur. Antipater Graecorum VIII milia, in quis DC equites erant, miserat.

Itaque exercitu aucto ad ea, quae defectione turbata erant, conponenda processit, interfectisque consternationis auctoribus quarto die ad flumen Oxum perventum est. Hic, quia limum vehit, turbidus semper, insalubris est potui.

Itaque puteos miles coeperat fodere, nec tamen humo alte egesta existebat humor. Tandem in ipso tabernaculo regis conspectus est fons: quem quia tarde notaverant, subito extitisse finxerunt, rexque ipse credi voluit, deum donum id fuisse.

Superatis deinde amnibus Ocho et Oxo ad urbem Margianam pervenit. Circa eam VI oppidis condendis electa sedes est, duo ad meridiem versa, IIII spectantia orientem: modicis inter se spatiis distabant, ne procul repetendum esset mutuum auxilium.

Haec omnia sita sunt in editis collibus. Tunc

p.246
velut freni domitarum gentium, nunc originis suae oblita serviunt, quibus imperaverunt.

Et cetera quidem pacaverat rex. Una erat petra, quam Ariamazes Sogdianus cum XXX milibus armatorum obtinebat alimentis ante congestis,

quae tantae multitudini vel per biennium suppeterent. Petra in altitudinem XXX eminet stadia, circuitu C et L conplectitur: undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur.

In medio altitudinis spatio habet specum, cuius os artum et obscurum est: paulatim deinde ulteriora panduntur, ultima etiam altos recessus habent. Fontes per totum fere specum manant, e quibus collatae aquae per prona montis flumen emittunt.

Rex loci difficultate spectata statuerat inde abire: cupido deinde incessit animo naturam quoque fatigandi.

Prius tamen quam fortunam obsidionis experiretur, Cophen — Artabazi hic filius erat — misit ad barbaros, qui suaderet, ut dederent rupem. Ariamazes loco fretus superbe multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam volare posset, interrogat.

Quae nuntiata regi sic accendere animum, ut adhibitis, cum quibus consultare erat solitus, indicaret insolentiam barbari eludentis ipsos, quia pinnas non haberent: se autem proxima nocte effecturum, ut crederet Macedones etiam volare.

“CCC,” inquit, “pernicissimos iuvenes ex suis quisque copiis perducite ad me, qui per calles et paene invias rupes domi pecora agere consueverant.”

Illi praestantes et

p.247
levitate corporum et ardore animorum strenue adducunt. Quos intuens rex: “Vobiscum,” inquit, “o iuvenes et mei aequales, urbium invictarum ante me munimenta superavi, montium iuga perenni nive obruta emensus sum, angustias Ciliciae intravi, Indiae sine lassitudine vim frigoris sum perpessus. Et mei documenta vobis dedi et vestra habeo.

Petra, quam videtis, unum aditum habet, quem barbari obsident, cetera neglegunt: nullae vigiliae sunt, nisi quae castra nostra spectant.