Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Satis hostium superest, ad quos persequendos ituri sumus: latus a domesticis hostibus muni. Hos si summoves, nihil metuo ab externo.” Haec Craterus.

Nec ceteri dubitabant, quin coniurationis indicium suppressuras non fuisset nisi auctor aut particeps. Quem enim pium et bonae mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis, quae ad eum delata erant, non protinus ad regem fuisse cursurum? ne Cebalini quidem exemplo,

qui ex fratre conperta ipsi nuntiasset, commotum esse Parmenionis filium, praefectum equitatus, omnium arcanorum regis arbitrum! Simulasse etiam, non vacasse sermoni suo regem, ne index alium internuntium

p.180

quaereret. Nicomachum religione quoque deum adstrictum conscientiam suam exonerare properasse: Philotam consumpto per ludum iocumque paene toto die gravatum esse pauca verba pertinentia ad caput regis tam longo et forsitan supervacuo inserere sermoni.

At eum non credidisse talia deferentibus pueris! Cur igitur extraxisset biduum, tamquam indicio haberet fidem? Dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius damnabat.

In suo quemque periculo magnum animum habere: