Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Magno non salutis, sed etiam mvidiae periculo liberatus erat Alexander: quippe Parmenio et Philotas, principes amicorum, nisi palam sontes sine indignatione totius exercitus non potuissent damnari.

Itaque dum anceps quaestio fuit, dum infitiatus est facinus, crudeliter torqueri videbatur: post confessionem etiam Philotae amicorum misericordia vana erat.

p.198

Philotan sicut recentibus sceleris eius vestigiis iure adfectum supplicio censuerant milites, ita, postquam desierat esse, quem odissent, invidia in misericordiam vertit.