Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
si insontes lacessissem? At enim Dymnus se occidit! Num igitur facturum eum divinare potui? Minime. Ita, quod solum indicio fidem fecit, id me, cum a Cebalino interpellate sum, movere non poterat.
At heris cules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo illo, proditos esse nos, dissimulare non debui:
Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit. Denique post delatum indicium, quod operturus eram, cubiculum regis solus intravi, ferro quidem cinctus. Cur distuli facinus?