Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Artabazus convenientem praesenti fortunae sententiam orsus mitigare Dareum temporum identidem admonens coepit: ferret aequo animo qualiumcumque, suorum tamen vel stultitiam vel errorem. Instare iam ei Alexandrum, gravem, etiam si omnes praesto essent: quid futurum, si persecuti fugam ipsius alienentur?

Aegre paruit Artabazo et, quamquam movere castra statuerat, turbatis tamen omnium animis eodem in loco substitit. Sed attonitus maestitia simul et desperatione tabernaculo se inclusit.

Ergo in castris, quae nullius regebantur imperio, varii animorum motus erant, nec in commune ut ante consulebatur.

Dux Graecorum militum, Patron, arma capere suos iubet paratosque esse ad exequendum imperium Persae secesserant:

Bessus cum Bactrianis erat temptabatque Persas abducere, Bactra et intactae regionis opulenta simulque, quae manentibus instarent pericula, ostentans. Persarum omnium eadem fere fuit vox, nefas esse deseri regem.

Inter haec Artabazus omnibus imperatoriis fungebatur officiis: ille Persarum tabernacula circumire, hortari, monere nunc singulos, nunc universos non ante destitit, quam satis constaret imperata facturos. Idem aegre a Dareo inpetravit, ut cibum caperet animumque rebus adverteret.

At Bessus et Nabarzanes olim agitatum scelus exequi statuunt regni cupiditate accensi: Dareo autem incolumi tantas opes sperare non poterant.

Quippe in illis gentibus regum eximia maiestas est: ad nomen quoque barbari conveniunt, et pristinae veneratio fortunae sequitur adversam.

Inflabat inpios animos regio,

p.139
cui praeerant, armis virisque et spatio locorum nulli earum gentium secunda: tertiam partem Asiae tenet, multitudo iuniorum exercitus, quos amiserat Dareus, aequabat.

Itaque non illum modo, sed etiam Alexandrum spernebant, inde vires imperii repetituri, si regis potiri contigisset.

Diu omnibus cogitatis placuit per milites Bactrianos ad omne obsequium destinates regem conprehendere mittique nuntium ad Alexandrum, qui indicaret vivum adservari eum:

si, id quod timebant, proditionem aspernatus esset, occisuri Dareum et Bactra cum suarum gentium manu petituri. Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat tot Persarum milibus laturis opem regi:

Graecorum quoque fides timebatur.

Itaque, quod vi non poterant, fraude adsequi temptant: paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam.