Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Nec di siverint, ut hoc decus mei capitis aut demere mihi quisquam audeat aut condonare, nec imperium vivus amittam, idemque erit regni mei, qui spiritus finis.

Vobis si hic animus, si haec lex, nulli non parta libertas est. Nemo e vobis fastidium Macedonum, nemo vultum superbum ferre cogetur: sua cuique dextera aut ultionem tot malorum pariet aut finem.

Equidem, quam versabilis fortuna sit, documentum ipse sum nec inmerito mitiores vices eius expecto. Sed si iusta ac pia bella di aversantur, fortibus tamen viris licebit honeste mori.

Per ego vos decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos viros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor, ut nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis,

ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini, quidquid deinde fors tulerit: me certe in perpetuum aut victoria egregia nobilitabit aut ruina.”

Haec dicente Dareo praesentis periculi species omnium simul corda animosque horrore perstrinxerat, nec

p.136
aut consilium suppetebat aut vox, cum Artabazus, vetustissimus amicorum, quem hospitem fuisse Philippi supra diximus: “Nos vero,” inquit, “pretiosissimam vestem induti armisque, quanto maximo cultu possumus, adornati regem in aciem sequemur, ea quidem mente, ut victoriam speremus, mortem non recusemus.”

Adsensu excepere ceteri hanc vocem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio erat, cum Besso inauditi antea facinoris societate inita regem suum per milites, quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant, ea mente, ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris, magni profecto cepisse Dareum aestimaturi, sin autem eum effugere potuissent, interfecto Dareo regnum ipsi occuparent bellumque renovarent.

Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans: “Scio me,” inquit, “sententiam esse dicturum prima specie haudquaquam auribus tuis gratam: sed medici quoque graviores morbos asperis remediis curant,

et gubernator, ubi naufragium timet, iactura, quidquid servari potest, redimit. Ego tamen, non ut damnum quidem facias, suadeo, sed ut te аc regnum tuum salubri ratione conserves. Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit: novis initiis et ominibus opus est. Auspicium et im-

p.137
perium interim alii trade, qui tam diu rex appelletur, donec Asia decedat hostis, victor deinde regnum tibi reddat.

Hoc autem brevi futurum ratio promittit: Bаctra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia ad res novandas vires paratas habent, ut maior belli moles supersit quam exhausta sit.

Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non necessariam? Fortium virorum est magis mortem contemnere quam odisse vitam:

saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi. At nihil virtus inexpertum omittit. Utique ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire satis est.