Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ille iam Ecbatana pervenerat. Caput Mediae urbs haec: nunc tenent Parthi, eaque aestiva agentibus sedes est. Adire deinde Bactra decreverat, sed veritus, ne celeritate Alexandri occuparetur, consilium iterque mutavit.

Aberat ab eo Alexander stadia MD, sed iam nullum intervallum adversus velocitatem eius satis longum videbatur: itaque proelio magis quam fugae

p.134
se praeparabat.

XXX milia peditum sequebantur, in quibus Graecorum erant mi milia fide vetere erga re gem ad ultimum invicta.

Funditorum quoque et sagittariorum manus IIII milia expleverat: praeter hos III milia et CCC equites erant,

maxime Bactrianorum. Bessus praeerat, Bactrianae regionis praefectus. Cum hoc agmine paulum declinavit via militari iussis praecedere lixis inpedimentorumque custodibus.

Consilio deinde advocato: “Si cum ignavis,” inquit, “et pluris qualemcumque vitam quam honestam mortem aestimantibus fortuna me iunxisset, tacerem potius quam frustra verba consumerem.

Sed maiore, quam vellem, documento et virtutem vestram et fidem expertus magis etiam coniti debeo, ut dignus talibus amicis sim, quam dubitare, an vestri similes adhuc sitis.

Ex tot milibus, quae sub imperio fuerunt meo, bis me victum, bis fugientem persecuti estis.

Fides vestra et constantia, ut regem me esse credam, facit. Proditores et transfugae in urbibus meis regnant, non, hercule, quia tanto honore digni habentur, sed ut praemiis eorum vestri sollicitentur animi. Meam fortunam tamen quam victoris maluistis sequi, dignissimi, quibus, si ego non possim, dii pro me gratiam referant.

Et, mehercule, referent. Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam ingrata fama, quae non in caelum vos debitis laudibus ferat. Itaque etiam si consilium fugae, a qua multum abhorret animus, agitassem, vestra tamen virtute fretus obviam issem hosti.

Quo usque enim in regno exulabo et per fines imperii mei fugiam externum et

p.135
advenam regem, cum liceat experto belli fortunam aut reparare,

quae amisi, aut honesta morte defungi? Nisi forte satius est expectare victoris arbitrium et Mazaei et Mithrenis exemplo precarium accipere regnum nationis unius, ut iam malit ille gloriae suae quam irae obsequi.

Nec di siverint, ut hoc decus mei capitis aut demere mihi quisquam audeat aut condonare, nec imperium vivus amittam, idemque erit regni mei, qui spiritus finis.

Vobis si hic animus, si haec lex, nulli non parta libertas est. Nemo e vobis fastidium Macedonum, nemo vultum superbum ferre cogetur: sua cuique dextera aut ultionem tot malorum pariet aut finem.

Equidem, quam versabilis fortuna sit, documentum ipse sum nec inmerito mitiores vices eius expecto. Sed si iusta ac pia bella di aversantur, fortibus tamen viris licebit honeste mori.

Per ego vos decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos viros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor, ut nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis,

ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini, quidquid deinde fors tulerit: me certe in perpetuum aut victoria egregia nobilitabit aut ruina.”