Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

si quos contubernii liberorumque, quos servitus coegisset agnoscere, amor detineret, relinquerent, quibus nihil patria carius esset. Pauci huius sententiae fuere, ceteros consuetudo natura potior vicit. Consenserunt petendum esse a rege, ut aliquam ipsis attribueret sedem.

C ad hoc electi sunt. Quos Alexander ratus, quod ipse praestare cogitabat, petituros: “Iumenta,” inquit, “adsignari, quae vos veherent, et singulis vestrum milia denarium dari iussi. Cum redieritis in Graeciam, praestabo, ne qui statum suum,

si haec calamitas absit, vestro credat esse meliorem.” Illi obortis lacrimis terram intuebantur nec aut erigere vultus aut loqui audebant: tandem rege tristitiae causam exigente Euctemon similia iis, quae in consilio dixerat, respondit.

Atque ille non fortunae solum eorum, sed etiam paenitentiae miseritus terna milia denariorum singulis dari iussit: denae vestes adiectae sunt et armenta cum pecoribus ac frumento data, ut coli serique attributus iis ager posset.