Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Inter quos erat quidam Graecae Persicaeque linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles vix singulis pervios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos silvas committere.

Namque Persis ab altero latere perpetuis montium iugis clauditur. Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est.

Planities deinde sub radicibus montium spatiosa procumbit, fertilis terra multisque vicis atque urbibus frequens.