Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

His captivus expositis interrogatus a rege, auditune an oculis conperta haberet, quae diceret, pastorem se fuisse et omnes eas calles percurrisse respondit:

bis captum, semel a Persis in Lycia, iterum ab ipso. Subit animum regis memoria oraculo editae sortis: quippe consulenti responsum erat, ducem in Persidem ferentis viae Lycium civem fore.

Igitur promissis, quanta et praesens necessitas exigebat et ipsius fortuna capiebat, oneratum armari iubet Macedonum more et, quod bene verteret, monstrare iter quamvis arduum et praeceps : evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua laude ire non posse.