Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ingens militum turba convenerat egregio interfutura certamini, testis eadem cuiusque factorum et de iudicibus latura sententiam: quippe verone an falso honos cuique haberetur, ignorari non poterat.

Primus omnium virtutis causa donatus est Atarrhias senior, qui omissum apud Halicarnason a iunioribus proelium unus maxime accenderat, proximus ei Antigenes visus est, tertium locum Philotas Augaeus obtinuit, quartus Amyntae datus, post hos Antigonus et ab eo Lyncestes Amyntas fuit, septimum locum Theodotus,

ultimum obtinuit Hellanicus. In disciplina quoque militari relicta a maioribus pleraque summa utilitate

p.115
mutavit. Nam cum ante equites in suam quisque gentem discriberentur seorsus a ceteris, exempto nationum discrimine praefectis non utique suarum gentium, sed delectis attribuit.

Tuba, cum castra movere vellet, signum dabat, cuius sonus plerumque tumultuantium fremitu ex oriente haud satis exaudiebatur: ergo perticam, quae undique conspici posset, supra praetorium statuit, ex qua signum eminens pariter omnibus conspicuum observabatur ignis noctu, fumus interdiu.

Iamque Susa ei adituro Abulites, regionis eius praefectus, sive Darei iussu, ut Alexandrum praeda retineret, sive sua sponte filium obviam misit, traditurum se urbem promittens.

Benigne iuvenem excepit rex et eodem duce ad Choaspin amnem pervenit, delicatam, ut fama est, vehentem aquam. Hic Abulites cum donis regalis opulentiae occurrit.

Dromades cameli inter dona erant velocitatis eximiae, XII elephanti a Dareo ex India acciti, iam non terror, ut speraverat, Macedonum, sed auxilium, opes victi ad victorem transferente fortuna.

Ut vero urbem intravit, incredibilem ex thesauris summam pecuniae egessit, L milia talentum argenti non signati forma, sed rudi pondere.

Multi reges tantas opes longa aettur: quas una hora in externi regis manus intulit.

Consedit deinde in regia sella multo excelsiore quam pro habitu corporis. Itaque, cum pedes imum gradum non contingerent, unus

p.116
ex regiis pueris mensam subdidit pedibus.

Et cum spadonem, qui Darei fuerat, ingemiscentem conspexisset rex, causam maestitiae requisivit. Illе indicat Da reum vesci in ea solitum, seque sacram eius mensam ad ludibrium recidentem sine lacrimis conspicere non posse.

Subiit ergo regem verecundia violandi hospitales deos, iamque subduci iubebat, cum Philotas: “Minime vero haec feceris, rex, sed omen quoque accipe, mensam, ex qua libavit hostis epulas, tuis pedibus esse subiectam.”