Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

His ita conpositis in regionem, quae Sittacene vocatur, pervenit: fertilis terra copia rerum et omni commeatu abundans.

Itaque diutius ibi substitit ac, ne desides otio demitterent animos, iudices dedit praemiaque proposuit de virtute militari certantibus nova:

qui fortissimi iudicati essent, singulis militum milibus praefuturi erant — chiliarchas vocabant—tunc primum in nunc numerum copiis distributis: namque antea quingenariae cohortes fuerant nec fortitudini praemia cesserant.

Ingens militum turba convenerat egregio interfutura certamini, testis eadem cuiusque factorum et de iudicibus latura sententiam: quippe verone an falso honos cuique haberetur, ignorari non poterat.

Primus omnium virtutis causa donatus est Atarrhias senior, qui omissum apud Halicarnason a iunioribus proelium unus maxime accenderat, proximus ei Antigenes visus est, tertium locum Philotas Augaeus obtinuit, quartus Amyntae datus, post hos Antigonus et ab eo Lyncestes Amyntas fuit, septimum locum Theodotus,