Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Persae ad illos clamore perlato attoniti metu nec arma capere, ne in Bactrianos inciderent, nec quiescere audebant, ne inpie deserere regem viderentur.

Varius ac dissonus clamor sine duce ac sine imperio totis castris referebatur. Besso et Nabarzani nuntiaverant sui regem a semetipso interemptum esse — planctus eos

p.144

deceperat —: itaque citatis equis advolant sequentibus, quos ad ministerium sceleris delegerant, et, cum tabernaculum intrassent, quia regem vivere spadones indicabant,

conprehendi vincirique iusserunt. Rex curru paulo ante vectus et deorum auspiciis ac summis honoribus cultus nulla externa ope admota captivus servorum suorum in sordidum vehiculum pellibus undique contectum inponitur.

Pecunia regis et supellex quasi belli iure diripitur, onustique praeda per scelus ultimum parta fugam intendunt.

Artabazus cum iis, qui imperio parebant. Graecisque militibus Parthienen petebat omnia tutiora parricidarum comitatu ratus.

Persae promissis Bessi onerati maxime, quia nemo alius erat, quem sequerentur, coniunxere se Bactrianis agmen eorum tertio adsecuti die.

Ne tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt nova ludibria subinde excogitante fortuna. Et ne forte cultu regio posset agnosci, sordidis pellibus vehiculum intexerant, ignoti iumenta agebant, ne percontantibus in agmine monstrari posset, custodes procul sequebantur.

Alexander audito, Dareum movisse ab Ecbatanis, omisso itinere, quod petebat, in Mediam, fugientem insequi pergit strenue.

Tabas — oppidum est in Paraetacene ultima — pervenit: ibi transfugae nuntiant praecipiti fuga Bactra petere Dareum.

Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio, qui nondum vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum adfirmabat.

Rex ducibus convocatis:

p.145
“Maximum,” inquit, “opus, sed labor brevissimus superest. Dareus haud procul destitutus a suis aut oppressus: in illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res celeritatis est praemium.”