Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Itaque, quod vi non poterant, fraude adsequi temptant: paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam.

Interim, qui Persas sollicitarent, mittuntur. Hinc spe, hinc metu militares animos versant: ruinae rerum subdere illos capita, in perniciem trahi, cum Bactra pateant exceptura eos bonis et opulentia, animis quam concipere non possint.

Haec agitantibus Artabazus supervenit sive regis iussu sive sua sponte adfirmans mitigatum esse Dareum et eundem illis amicitiae gradum patere apud regem.

Illi lacrimantes nunc purgare se, nunc Artabazum orare, ut causam ipsorum tueretur precesque perferret.

Sic peracta nocte sub lucis exortum Bessus et Nabarzanes cum Bactrianis militibus in vestibulo praetorii aderant titulum sollemnis officii occulto sceleri praeferentes. Dareus signo ad eundum

p.140
dato currum pristino more conscendit.

Nabarzanes ceterique parricidae procumbentes humi, quem paulo post in vinculis habituri erant, sustinuere venerari, lacrimas etiam paenitentiae indices profuderunt: adeo humanis ingeniis parata simulatio est.

Preces deinde suppliciter admotae Dareum natura simplicem et mitem non credere modo, quae adfirmabant, sed flere etiam coegerunt.

Ac ne tum quidem cogitati sceleris paenituit, cum intuerentur, qualem et regem et virum fallerent. Ille quidem securus periculi, quod instabat, Alexandri manus, quas solas timebat, effugere properabat.

Patron autem, Graecorum dux, praecipit suis, ut arma, quae in sarcinis antea ferebantur, induerent ad omne imperium suum parati et intenti.

Ipse currum regis sequebatur occasioni inminens adloquendi eum: quippe Bessi facinus praesenserat. Sed Bessus id ipsum metuens, custos verius quam comes, a curru non recedebat.

Diu ergo Patron cunctatus аc saepius sermone revocatus, inter fidem timoremque haesitans,

regem intuebatur. Qui ut tandem advertit oculos, Bubacen spadonem inter proximos currum sequentem percontari iubet, numquid ipsi velit dicere. Patron se vero, sed remotis arbitris loqui velle cum eo respondit iussusque propius accedere sine interprete — nam haud radis Graecae linguae Dareus erat —

: “Rex,” inquit, “ex L milibus Graecorum supersumus pauci, omnis fortunae tuae comites et in hoc tuo statu idem, qui florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro patriar et domesticis rebus petituri.

Secundae adversaeque res tuae copulavere nos tecum. Per hanc fidem

p.141
invictam oro et obtestor, in nostris castris tibi tabernaculum statue : nos corporis tui. custodes esse patiaris. Omisimus Graeciam, nulla Bactra sunt nobis, spes omnis in te: utinam etiam ceteris esset. Plura dici non attinet. Custodiam corporis tui externus et alienigena non deposcerem, si crederem alium posse praestare.”

Bessus quamquam erat Graeci sermonis ignaras, tamen stimulante conscientia indicium profecto Patronem detulisse credebat: et interpretes celato sermone Graeci exempta dubitatio est. Dareus autem, ' quantum ex voltu concipi poterat, haud sane territus percontari Patrona causam consilii, quod adferret, coepit.

Ille non ultra differendum ratus: “Bessus,” inquit, “et Nabarzanes insidiantur tibi, in ultimo discrimine es fortunae tuae et vitae,

hic dies aut parricidis aut tibi futurus ultimus.” Et Patron quidem egregiam conservati regis gloriam tulerat.

Eludant fidem licet, quibus forte temere humana negotia volvi agique persuasum est nexuve causarum latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere:

Dareus certe respondit, quamquam sibi Graecorum militum fides nota sit, numquam tamen a popularibus suis recessurum. Difficilius sibi esse damnare quam decipi. Quidquid fors tulisset, inter suos perpeti malle quam transfugam fieri. Sero se perire, si salvum sese milites sui nollent.

Patron desperata

p.142
regis salute ad eos, quibus praeerat, rediit omnia pro fide experiri paratus.