Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Hoc modo instructo exercitu ac perarmato Babylone copias movit. A parte dextra erat Tigris, nobilis fluvius, laevam tegebat Euphrates, agmen Mesopotamiae campos inpleverat.

Tigri deinde superato cum audisset haud procul abesse hostem, Satropaten, equitum praefectum, cum mille delectis praemisit.

Mazaeo praetori sex milia data, quibus hostem transitu amnis arceret: eidem mandatum, ut regionem, quam Alexander esset aditurus, popularetur atque ureret. Quippe credebat inopia debellari posse nihil habentem, nisi quod rapiendo occupasset: ipsi autem commeatus alii terra, alii Tigri amne subvehebantur.

Iam pervenerat Arbela, vicum ignobilem, nobilem sua clade facturus. Hic

p.73
commeatuum sarcinarumque maiore parte deposita Lycum amnem ponte iunxit et per dies quinque sicut ante Euphraten traiecit exercitum.

Inde octoginta fere stadia progressus ad alterum amnem — Boumelo nomen est — castra posuit. Opportuna explicandis copiis regio erat, equitabilis et vasta planities: ne stirpes quidem et brevia virgulta operiunt solum, liberque prospectus oculorum etiam ad ea, quae procul recessere, pennittitur: atque, si qua campi eminebant, iussit aequari totumque fastigium extendi.