Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Tandem, qua leniore tractu amnis aperit vadum,

emersere, nec quicquam praeter paucas sarcinas desideratum est. Deleri potuit exercitus, si quis vincere ausus esset, sed perpetua fortuna regis avertit inde hostem. Sic Granicum tot milibus equitum peditumque in ulteriore stantibus ripa superavit. sic angustis in Ciliciae callibus tantam multitudinem

p.75
hostium:

audaciae quoque, qua maxime viguit, ratio minui potest, quia numquam in discrimen venit, an temere fecisset. Mazaeus, qui, si transeuntibus flumen supervenisset, haud dubie oppressurus fuit inconpositos, in ripa demum ad iam perarmatos adequitare coepit.

Mille admodum equites praemiserat: quorum paucitate Alexander explorata, deinde contempta praefectum Paeonum equitum Aristona laxatis habenis invehi iussit.

Insignis eo die pugna equitum et praecipue Aristonis fuit: praefectum equitatus Persarum Satropaten directa in guttur hasta transfixit fugientemque per medios hostes consecutus ex equo praecipitavit et obluctanti gladio caput dempsit. Quod relatum magna cum laude ante regis pedes posuit.

Biduo ibi stafiva rex habuit: in proximum deinde pronuntiari iter iussit.

Sed prima fere vigilia luna deficiens primum nitorem sideris sui condidit, deinde sanguinis colore suffuso lumen omne foedavit, sollicitisque sub ipsum tanti discriminis casum ingens religio et ex ea formido quaedam incussa est.

Dis invitis in ultimas terras trahi se querebantur: iam nec flumina posse adiri nec sidera pristinum servare fulgorem, vastas terras, deserta omnia occurrere: in unius hominis iactationem tot milium sanguinem inpendi,

p.76
fastidio esse patriam, abdicari Philippum patrem, caelum vanis cogitationibus petere regem.

Pro seditione res erat, cum ad omnia interritus duces principesque militum frequentes adesse praetorio iubet Aegyptiosque vates,

quos caeli ac siderum peritissimos esse credebat, quid sentirent, expromere iubet. At illi, qui satis scir.ent temporum orbes inplere destinatas vices lunamque deficere, cum aut terram subiret aut sole premeretur, rationem quidem ipsis perceptam non edocent valgus:

ceterum adfirmant solem Graecorum, lunam esse Persarum, quotiensque ilia deficiat, ruinam stragemque illis gentibus portendi, veteraque exempla percensent Persidis regum, quos adversis dis pugnasse lunae ostendisset defectio.

Nulla res multitudinem efficacius regit quam superstitio: alioqui inpotens, saeva, mutabilis, ubi vana religione capta est, melius vatibus quam ducibus suis paret. Igitur edita in vulgus Aegyptiorum responsa rursus ad spem et fiduciam erexere torpentes.

Rex impetu animorum utendum ratus secunda vigilia castra movit:

dextra Tigrim habebat, a laeva montes, quos Gordyaeos vocant. Hoc ingressis iter speculatores, qui praemissi erant, sub lucis ortum Dareum adventare nuntiaverunt. Instructo igitur milite et conposito agmine antecedebat.

Sed Persarum moratores erant, mille ferme, qui speciem magni agminis fecerant : quippe ubi explorari vera non possunt, falsa per metum augentur.

His cognitis rex cum paucis suorum adsecutus agmen refugientium

p.77
ad suos alios cecidit, cepit alios: equitesque praemisit speculatum, simul ut ignem, quo barbari cremaverant vicos, extinguerent.

Quippe fugientes raptim tectis acervisque frumenti iniecerant flammas, quae cum in summo haesissent, ad inferiora nondum penetraverant.

Extincto igitur igne plurimum frumenti repertum est: copia aliarum quoque rerum abundare coeperunt. Ea res ipsa militi ad persequendum hostem animum incendit: quippe urente et populante eo terram festinandum erat, ne incendio cuncta praeciperet.

In rationem ergo necessitas versa est: quippe Mazaeus, qui antea per otium vicos incenderat, iam fugere contentus pleraque inviolata hosti reliquit.

Alexander haud longius CL stadiis Dareum a se abesse conpererat: itaque ad satietatem quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit.