Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

At Alexander nondum percurato vulnere aggerem, quo moenium altitudinem aequaret, extruxit pluribusque cuniculis muros subrui iussit.

Oppidani ad pristinum fastigium moenium novum extruxere munimentum, sed ne id quidem turres aggeri inpositas poterat aequare.

Itaque interiora quoque urbis infesta telis erant. Ultima pestis urbis fuit cuniculo subrutus munis, per cuius

p.64
ruinas hostis intravit.

Ducebat ipse rex antesignanos, et, dum incautius subit, saxo crus eius adfligitur. Innixus tamen telo nondum prioris vulneris obducta cicatrice inter primores dimicat, ira quoque accensus,

quod duo in obsidione urbis eius vulnera acceperat. Betim egregia edita pugna multisque vulneribus confectum deseruerunt sui, nec tamen segnius proelium capessebat lubricis armis suo pariter atque hostium sanguine.

Sed cum undique telis peteretur, ad postremum exhaust is viribus vivus in potestatem hostium pervertit. Quo adducto insolenti gaudio iuvenis elatus, alias virtutis etiam in hoste mirator: “Non, ut voluisti,” inquit, “morieris, sed, quidquid in captivum inveniri potest, passurum esse te cogita.”

Ille non interrito modo,

sed contumaci quoque vultu intuens regem nullam ad minas eius reddidit vocem. Tum Alexander: “Videtisne obstinatum ad tacendum?” inquit, “num genu posuit? num vocem supplicem misit? Vincam tamen silentium et, si nihil aliud, certe gemitu interpellabo.”

Ira deinde vertit in rabiem iam tum peregrinos ritus nova subiciente fortuna. Per talos enim spirantis lora traiecta sunt, religatumque ad currum traxere circa urbem equi gloriante rege, Achullen, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem capienda.

Cecidere Persarum Arabumque circa X milia, nec Macedonibus incruenta victoria fuit. Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est quam geminato periculo regis. Qui Aegyptum adire festinans Amyntan cum X triremibus in Macedoniam ad conquisitionem novorum militum misit.

Nam que etiam secundis atterebantur tamen copiae,

p.65
devictarumque gentium militi minor quam domestico fides habebatur.

Aegyptii olim Persarum opibus infensi — quippe avare et superbe imperitatum sibi esse credebant — ad spem adventus eius erexerant animos, utpote qui Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio venientem laeti recepissent.

Igitur ingens multitudo Pelusium, qua intraturus videbatur, convenerat. Atque ille septimo die, postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit.

Deinde pedestribus copiis Pelusium petere iussis ipse cum expedita delectorum manu Nilo amne vectus est. Nec sustinuere adventum eius Persae defectione quoque perterriti.

Iamque haud procul Memphi erat: in cuius praesidium Mazaces, praetor Darei, relictus sponte amne superato octingenta talenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit.

A Memphi eodem flumine vectus ad interiora Aegypti penetrat conpositisque rebus ita, ut nihil ex patrio Aegyptiorum more mutaret, adire Iovis Hammonis oraculum statuit.

Iter expeditis quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque aquarum penuria est, steriles harenae iacent. Quas ubi vapor solis accendit, fervido solo exurente vestigia intolerabilis aestus existit,

luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod praealtum et vestigio cedens aegre moliuntur pedes.

Haec Aegyptii vero maiora iactabant: sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem, quem generis sui auctorem haud contentus mortali

p.66
fastigio aut credebat esse aut credi volebat.

Ergo cum iis, quos ducere secum statuerat, secundo amne descendit ad Mareotin paludem. Eo legati Cyrenensium dona attulere pacem et, ut adiret urbes suas, petentes.