Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Quidam occupatis proximis rivis deverterant longius,

p.103
ut, quidquid occulti humoris usquam manaret, exciperent, nec ulla adeo avia et sicca lacuna erat, ut vestigantium sitim falleret.

E proximis vero itineri vicis ululatus senum feminarumque exaudiebantur barbaro ritu Dareum adhuc regem clamantium.

Alexander, ut supra dictum est, inhibito suorum impetu ad Lycum amnem pervenerat, ubi ingens multitudo fugientium oneraverat pontem, et plerique, cum hostis urgeret, in flumen se praecipitaverant gravesque armis et proelio ac fuga defetigati gurgitibus hauriebantur.

Iamque non pons modo fugientes, sed ne amnis quidem capiebat agmina sua inprovide subinde cumulantis: quippe ubi intravit animos pavor, id solum metuunt, quod primum formidare coeperunt.

Alexander instantibus suis, ne inpune abeuntem hostem intermitteret sequi, hebetia esse tela et manus fatigatas tantoque cursu corpora exhausta et praeceps in noctem diei tempus causatus est,

re vera de laevo cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus reverti ad ferendam opem suis statuit. Iamque signa converterat, cum equites a Parmenione missi illius quoque partis victoriam nuntiant.

Sed nullum hoc die maius periculum adiit quam, dum copias reducit in castra. Pauci eum et inconpositi sequebantur ovantes victoria — quippe omnes hostes aut in fugam effusos

p.104
aut in acie cecidisse credebant —

: cum repente ex adverso apparuit agmen equitum, qui primo inhibuere cursum, deinde Macedonum paucitate conspecta turmas in obvios concitaverunt.

Ante signa rex ibat dissimulato magis periculo quam spreto.

Nec demit ei perpetua in dubiis rebus felicitas. Namque praefectum equitatus avidum certaminis et ob id ipsum incautius in se ruentem hasta transfixit: quo ex equo lapso proximum ac dein plures eodem telo confodit.

Invasere turbatos amici quoque. Nec Persae inulti cadebant: quippe non universae acies quam hae tumultuariae manus vehementius iniere certamen.

Tandem barbari, cum obscura luce tutior fuga videretur esse quam pugna, dispersis agminibus abiere. Rex extraordinario periculo defunctus incolumis suos reduxit in castra.

Cecidere Persarum, quorum numerum victores finire potuerunt, milia XL, Macedonum minus quam CCC desiderati sunt.