Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

His cognitis rex cum paucis suorum adsecutus agmen refugientium

p.77
ad suos alios cecidit, cepit alios: equitesque praemisit speculatum, simul ut ignem, quo barbari cremaverant vicos, extinguerent.

Quippe fugientes raptim tectis acervisque frumenti iniecerant flammas, quae cum in summo haesissent, ad inferiora nondum penetraverant.

Extincto igitur igne plurimum frumenti repertum est: copia aliarum quoque rerum abundare coeperunt. Ea res ipsa militi ad persequendum hostem animum incendit: quippe urente et populante eo terram festinandum erat, ne incendio cuncta praeciperet.

In rationem ergo necessitas versa est: quippe Mazaeus, qui antea per otium vicos incenderat, iam fugere contentus pleraque inviolata hosti reliquit.

Alexander haud longius CL stadiis Dareum a se abesse conpererat: itaque ad satietatem quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit.