Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Iamque tertium, sicut praeceptum erat, signum tuba miles acceperat itineri simul paratus ac proelio, strenueque iussi procedere oriente luce pervenerunt ad angustias, quas occupare decreverant.

Dareum XXX inde stadia abesse praemissi indicabant. Tunc consistere agmen iubet armisque ipse sumptis aciem ordinat. Dareo adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt vix credenti occurrere etiam, quos ut fugientes

p.24
sequebatur.

Invadebat ergo non mediocris omnium animos formido — quippe itineri quam proelio aptiores erant —, raptimque arma capiebant. Sed ipsa festinatio discurrentium suosque ad arma vocantium maiorem metum incussit:

alii in iugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent, equos plerique frenabant. Discors exercitus nec ad unum intentus imperium vario tumultu cuncta turbaverat.

Dareus initio iugum montis cum parte copiarum occupare statuit, et a fronte et a tergo circumiturus hostem, a mari quoque, quo dextrum eius cornu tegebatur, alios obiecturus, ut undique urgueret.

Praeter haec viginti milia praemissa cum sagittariorum manu Pinarum amnem, qui duo agmina interfluebat, transire et obicere sese Macedonum copiis iusserat: si id praestare non possent, retrocedere in montes et occulte circuire ire ultimos hostium.

Ceterum destinata salubriter omni ratione potentior fortuna discussit: quippe alii prae metu imperium exequi non audebant,

alii frustra exequebantur, quia, ubi partes labant, summa turbatur.

Acies autem hoc modo stetit. Nabarzanes equitatu dextrum cornu tuebatur additis fundi torum sagittariorumque viginti fere milibus.

In eodem Thymondas erat Graecis peditibus mercede conductis, triginta milibus, praepositus.