Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Praebuere ergo Parmenioni non spernendi agminis speciem: qui intentiore cura suos quasi ad iustum proelium paucis adhortatus equis calcaria iubet subdere et acri impetu in hostem evehi.
At illi, qui sub oneribus erant, omissis his per metum capessunt fugam: armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem metu arma iactare ac nota deverticula petere coeperunt.
Praefectus, quasi esset ipse conterritus, simulans cuncta pavore conpleverat. Iacebant totis campis opes regiae, illa pecunia stipendio ingenti militum praeparata, ille cultus tot nobilium virorum, tot inlustrium feminarum,
aurea vasa, aurei freni, tabernacula regali magnificentia ornata, vehicula quoque a suis destituta
Iamque etiam ad eos, qui primi fugerant, ventum erat: feminae pleraeque parvos trahentes liberos ibant. Inter quas tres fuere virgines, Ochi, qui ante Dareum regnaverat, filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum mutatione detractae, sed tum sortem earum crudelius adgravante fortuna.
In eodem grege uxor quoque eiusdem Ochi fuit Oxathrisque — frater hie erat Darei — filia et coniunx Artabazi, principis purpuratorum, filiusque:
Hystanes fuit nomen. Pharnabazi quoque, cui summum imperium maritimae orae rex dederat, uxor cum filio excepta est, Mentoris filiae tres ac nobilissimi ducis Memnonis coniunx et filius, vixque ulla domus purpurati afuit tantae cladi.