Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

At ii, qui in vestibulo erant, ut armatos conspexere, rati actum esse de dominis in tabernaculum currunt vociferantes, adesse supremam horam missosque, qui occiderent captas.

Itaque, ut quae nec prohibere possent nee admittere auderent,

nullo responso dato tacitae opperiebantur victoris arbitrium. Leonnatus expectato diu, qui se introduceret, postquam nemo procedere audebat, relictis in vestibulo satellitibus intrat in tabernaculum. Ea ipsa res turbaverat feminas, quod inrupisse, non admissus videbatur:

itaque mater et coniunx provolutae ad pedes orare coeperunt, ut, priusquam interficerentur, Darei corpus ipsis patrio more sepelire permitteret, functas supremo in regem officio inpigre

p.33
esse morituras.

Leonnatus et vivere Dareum ait et ipsas non incolumes modo, sed etiam apparatu pristina« fortunae reginas fore. Tum demum Darei mater adlevari se passa est.

Alexander postero die cum cura sepultis militibus, quorum corpora invenerat, Persarum quoque nobilissimis eundem honorem haberi iubet matrique Darei permittit, quos vellet, patrio more sepeliret.

Illa paucos arta propinquitate coniunctos pro habitu praesentis fortunae humari iussit, apparatum funerum, quo Persae suprema officia celebrarent, invidiosum fore existimans, cum victores haud pretiose cremarentur.