Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Igitur XXX navibus Sunium transmittunt — promuntorium est Atticae terrae —, unde portum urbis petere decreverant.

His cognitis rex Harpalo Atheniensibusque iuxta infestus classem parari iubet Athenas protinus petiturus.

Quod consilium clam agitanti litterae redduntur Harpalum intrasse quidem Athenas, pecunia conciliasse sibi principum animos: mox concilio plebis habito iussum urbe excedere ad Graecos milites pervenisse, navibus inde Cretam transvectum amico quodam auctore interemptum per insidias.

His laetus in Europam traiciendi consilium omisit, sed exules praeter eos, qui civili sanguine aspersi erant, recipi ab omnibus Graecorum civitatibus, quis pulsi erant, iussit.

Et Graeci haud ausi imperium aspernari, quamquam solvendarum legum id principium esse censebant, bona quoque, quae extarent, restituere damnatis.

Soli Athenienses, non sui modo, sed etiam Graeciae vindices, colluvionem ordinum hominumque aegre ferebant non regio imperio,

sed legibus moribusque patriis regi adsueti: prohibuere igitur exules finibus omnia potius toleraturi quam purgamenta quondam urbis suae, tunc etiam exilii admitterent.

Alexander senioribus militum in patriam remissis XIII milia peditum et II milia equitum, quae in Asia retineret, eligi iussit existimans modico exercitu continere posse Asiam, quia pluribus locis praesidia

p.358
disposuisset unperque conditas urbes colonis replesset res retinere cupientibus.

Ceterum priusquam excerneret, quos erat retenturus, edixit, ut omnes milites aes alienum profiterentur. Grave plerisque esse conpererat et,

quamquam ipsorum luxu contractum erat, dissolvere tamen ipse decreverat. Illi temptari ipsos rati, quo facilius ab integris sumptuosos discerneret, prolatando aliquantum extraxerant temporis. Et rex satis gnarus, professioni aeris pudorem, non contumaciam obstare,

mensas totis castris poni iussit et X milia talentum proferri. Tum demum cum fide facta professio est. Nec amplius ex tanta pecunia quam C et XXX talenta superfuere. Adeo ille exercitus, tot divitissimarum gentium victor, plus tamen victoriae quam praedae deportavit ex Asia.

Ceterum ut cognitum est alios remitti domos, alios retineri, perpetuam eum regni sedem in Asia habiturum rati vaecordes et disciplinae militaris inmemores seditiosis vocibus castra conplent regemque ferocius quam alias adorti omnes simul missionem postulare coeperunt deformia ora cicatricibus canitiemque capitum ostentantes.

Nec aut praefectorum castigatione aut verecundia regis deterriti tumultuoso clamore et militari violentia volentem loqui inhibebant, palam professi nusquam inde nisi in patriam vestigium esse moturos.

Tandem silentio facto magis, quia motum esse credebant, quam quia ipsi moveri poterant,

p.359
quidnam acturus esset, expectabant:

cum ille: “Quid haec,” inquit, “repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat? Eloqui metuo, palam certe: rupistis imperium, et precario rex sum, cui non adloquendi, non noscendi monendique aut intuendi vos ius reliquistis.

Equidem cum alios dimittere in patriam, alios mecum paulo post deportare statuerim, tam illos adclamantes video, qui abituri sunt, quam hos, cum quibus praemissos subsequi statui.

Quid hoc est rei? dispari in causa idem omnium clamor est! Pervelim scire, utrum, qui discedunt, an, qui retinentur, de me querantur.”

Crederes uno ore omnes sustulisse clamorem: ita pariter ex tota contione responsum est omnes queri.

Tum ille: “Non, hercule,” inquit, “potest fieri, ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim, quam retenturus sum.

Subest nimirum altius malum, quod omnes avertit a me. Quando enim regem universus deseruit exercitus? Ne servi quidem uno grege profugiunt dominos, sed est quidam in illis pudor a ceteris destitutos relinquendi.