Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Plerique amicorum Alexandri non tam criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem, quam

p.351
memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum prodesse reis apud regem poterat, intuebantur laeti reccidisse iram in irae ministros nec ullam potentiam scelere quaesitam cuiquam esse diuturnam.

Rex cognita causa pronuntiavit ab accusatoribus unum et id maximum crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae: numquam enim talia ausuros, qui ipsum ex India sospitem aut optassent reverti aut credidissent reversurum.

Igitur hos quidem vinxit, DC autem militum, qui saevitiae eorum ministri fuerant, interfici iussit.

Eodem die sumptum est supplicium de iis quoque, quos auctores defectionis Persarum Craterus adduxerat Haud multo post Nearchus et Onesicritus,

quos longius in Oceanum procedere iusserat, superveniunt.

Nuntiabant autem quaedam audita, alia conperta: insulam ostio amnis obiectam auro abundare, inopem equorum esse — singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi.

plenum esse beluarum mare: aestu secundo eas ferri magnarum navium corpora aequantes, tubae cantu deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu velut demersa navigia subisse aquas.

Cetera incolis crediderant, inter quae: Rubrum mare non a colore undarum, ut plerique crederent, sed ab Erythro rege appellari:

esse haud procul a continenti insulam pal-

p.352
metis frequentibus consitam et in medio fere nemore columnam eminere, Erythri regis monumentum, litteris gentis eius scriptam.

Adiciebant navigia, quae lixas mercatoresque vexissent, famam auri secutis gubernatoribus in insulam esse transmissa nec deinde ab iis postea visa.

Rex cognoscendi plura cupidine accensus rursus eos terram legere iubet, donec ad Euphratis os adpellerent classem: inde adverso amne Babylona subituros.

Ipse animo infinita conplexus statuerat omni ad orientem maritima regione perdomita ex Syria petere Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae solitudinibus peragratis cursum Gadis dirigere — ibi namque columnas Herculis esse fama vulgaverat —,

Hispanias deinde, quas Hiberiam Graeci a flumine Hibero vocabant, adire et praetervehi Alpes Italiaeque oram, unde in Epirum brevis cursus est.

Igitur Mesopotamiae praetoribus imperavit ut materia in Libano monte caesa devectaque ad urbem Syriae Thapsacum septingentarum carinas navium ponere: septemremis omnes esse deducique Babylona. Cypriorum regibus imperatum, ut aes stuppamque et vela praeberent.

Haec agenti Pori et Taxilis regum litterae traduntur, Abisaren morbo, Philippum, praefectum ipsius, ex

p.353
vulnere interisse oppressosque, qui vulnerassent eum.

Igitur Philippo substituit Eudaemonem — dux erat Thracum —, Abisaris regnum filio eius attribuit.

Ventum est deinde Parsagada: Persica est gens, cuius satrapes Orsines erat, nobilitate ac divitiis inter omnes barbaros eminens.

Genus ducebat a Cyro, quondam rege Persarum: opes et a maioribus traditas habebat et ipse longa imperii possessione cumulaverat.

Is regi cum omnis generis donis, non ipsi modo ea, sed etiam amicis eius daturus, occurrit. Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurea magni ponderis vasa vestesque purpureae et signati argenti talentum Ш milia.

Ceterum tanta benignitas barbaro causa mortis fuit. Nam cum omnes amicos regis donis super ipsorum vota coluisset, Bagoae spadoni, qui Alexandrum obsequio corporis devinxerat sibi,