Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

humiliores quoque reos contra suam voluntatem, quia ceteris videbantur insontes, passus absolvi, hostibus victis regna reddiderat:

ad ultimum vitae tantum ab semetipso degeneravit, ut invicti quondam adversus libidinem animi arbitrio scorti aliis regna daret, aliis adimeret vitam.

Isdem fere diebus litteras a Coeno accipit de rebus in Europa et Asia gestis, dum ipse Indiam subegit.

Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito

p.356

coortis cum toto exercitu oppressus erat. Qua cognita clade Seuthes Odrysas, populares suos, ad defectionem conpulerat. Amissa propemodum Thracia ne Graecia quidem tumultibus inconcussa mansit. Nam Alexander punita insolentia satraparum quorundum, qui, dum in extremo orbe Indorum armis retinetur, summa scelera atque flagitia in provinciales exercuerant, ceteris metum iniecerat. Hi in paribus delictis eandem facinorum poenam veriti ad mercennariorum militum fidem confugerunt illorum manibus, si ad supplicium poscerentur, se tutaturi aut pecunia, quanta poterat, coacta fuga salutem petiverunt. Qua re cognita litterae ad omnes Asiae praetores missae sunt, quibus inspectis e vestigio omnes peregrinos milites, qui stipendia sub ipsis facerent, dimittere iubebantur. Erat inter eos Harpalus, quem Alexander, quod propter ipsius amicitiam olim a Philippo eiectus solum verterat, inter fidissimos habebat et post Mazaei mortem satrapeam Babyloniae attribuerat thesaurorumque custodiae praefecerat. Is igitur cum fiduciam, quam in singulari regis gratia habere poterat, magnitudine flagitiorum consumpsisset, quinque milia talentorum ex gaza regia abstulit conductaque sex milium mercennariorum manu in Europam evasit. Iampridem enim luxu et libidinibus in praeceps tractus desperataque regis venia adversus iram eius alienum subsidium circumspexerat et Athenienses, quorum cum potentiam et auctoritatem apud ceteros Graecos, tum occultum in Macedonas odium norat, sedulo coluerat. Itaque spem suis ostendit Athenienses adventu suo cognito copiisque et pecuniis, quas adduceret, coram inspectis protinus arma consiliaque esse sociaturos. Nam a populo inperito et mobili per homines inprobos et venales omnia se muneribus conseculurum existimabat.

p.357