Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Auro argentoque conditorium repletum esse crediderat — quippe ita fama Persae vulgaverant —, sed praeter clipeum eius putrem et arcus duos Scythicos et acinacem nihil repperit.

Ceterum corona aurea inposita amiculo, cui adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit miratus tanti nominis regem tantis praeditum opibus haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe.

Proximus erat lateri spado: qui regem intuens: “Quid mirum,” inquit, “est inania sepulchra esse regum, cum satraparum domus aurum inde egestum capere non possint?

Quod ad me attinet, ipse hoc bustum antea non videram, sed ex Dareo ita accepi in milia talentum condita esse cum Cyro.

Hinc ilia benignitas in te, ut, quod inpune habere non poterat Orsines, donando etiam gratiam iniret.”