Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Igitur Philippo substituit Eudaemonem — dux erat Thracum —, Abisaris regnum filio eius attribuit.

Ventum est deinde Parsagada: Persica est gens, cuius satrapes Orsines erat, nobilitate ac divitiis inter omnes barbaros eminens.

Genus ducebat a Cyro, quondam rege Persarum: opes et a maioribus traditas habebat et ipse longa imperii possessione cumulaverat.

Is regi cum omnis generis donis, non ipsi modo ea, sed etiam amicis eius daturus, occurrit. Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurea magni ponderis vasa vestesque purpureae et signati argenti talentum Ш milia.

Ceterum tanta benignitas barbaro causa mortis fuit. Nam cum omnes amicos regis donis super ipsorum vota coluisset, Bagoae spadoni, qui Alexandrum obsequio corporis devinxerat sibi,

nullum honorem habuit admonitusque a quibusdam Bagoam Alexandro cordi esse respondit, amicos regis, non scorta se colere nec morís esse Persis, mares ducere, qui stupro effeminarentur.

His auditis spado potentiam flagitio et dedecore quaesitam in caput nobilissimi et insontis exercuit. Namque gentis eiusdem levissimos falsis criminibus clam struxit, monitos tum demum ea deferre, cum ipse iussisset.

In-

p.354
terim, quotiens sine arbitris erat, credulas regis aures inplebat, dissimulans causam irae, quo gravior criminantis auctoritas esset.

Nondum suspectus erat Orsines, iam tamen vilior: reus enim in secreto agebatur latentis periculi ignarus. Et inportunissimum scortum ne in stupro quidem et dedecoris patientia fraudis oblitum, quotiens amorem regis in se accenderat, Orsinen modo avaritiae, interdum etiam defectionis arguebat.

Iam matura erant in perniciem innocentis mendacia, et fatum, cuius inevitabilis sors est, adpetebat. Forte enim sepulchrum Cyri Alexander iussit aperiri, in quo erat conditum eius corpus, cui dare volebat inferias.