Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Itaque maxime observari debent, quae istud faciunt, ut sive ad pugnam eruperint, nam inter se tanquam civilibus bellis, et cum alteris quasi cum exteris gentibus proeliantur, sive fugae causa se proripuerint, praesto sit ad utrumque casum paratus [*]()

custos. Pugna quidem vel unius inter se dissidentis vel duorum examinum discordantium facile compescitur: nam ut idem ait, Pulveris exigui iactu compressa quiescit: aut aqua mulsea [*]()passove, aut aliquo liquore simili [*]()respersa,[*]()videlicet familiari dulcedine saevientium iras mitigante. Nam eadem mire etiam dissidentes reges conciliant. Sunt enim saepe plures unius populi duces, et quasi procerum seditione plebs in partes diducitur: quod frequenter fieri prohibendum est, quoniam intestino bello totae gentes consumuntur.

Itaque si constat principibus gratia, manet [*]()* pax incruenta. Sin autem saepius acie dimicantes notaveris, duces seditionum interficere curabis: dimicantium vero proelia praedictis remediis sedantur. Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat: idque signum erit aut unum regem [*](paratus Sac: -os A. ) [*](aqua mulsea SA: aqua mulsa a: aut mulsa c: mulso edd, ) [*](simili ac: simplici SA. ) [*](respersa SA: -am ac. ) [*](maneat SAac. a Georg. IV. 87. )

v.2.p.464
inesse, aut certe plures bona fide reconciliatos; quos sic [*]()patieris,[*]()dum in suum revolent [*]()domicilium.

Sin autem duobus aut etiam compluribus velut uberibus diductum [*]()fuerit examen, ne dubitavcris et plures proceres et adhuc iratos esse. Atque in iis partibus, quibus maxime videris apes glomerari, requirere duces debebis. Itaque succo praedictarum herbarum, id est, melissophylli vel apiastri manu illita, ne ad tactum diffugiant, leviter inseres digitos, et diductas apes scrutaberis, donec auctorem pugnae reperias.

Sunt autem hi reges maiores paulo et oblongi magis quam ceterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris et nitidi, levesque ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis forte pleniorem quasi capillum, quem in ventre gerunt, aculeum putat, quo et ipso tamen ad nocendum non utuntur. Quidam etiam infusci atque hirsuti reperiuntur, quorum pro habitu damnabis ingenium.

Nam duo sunt regum facies, ita corpora plebis. Alter erit maculis auro squalentibus ardens insignis et ore Et rutilis clarus squamis. [*](quos sic om. SAac. ) [*](patieris o: paterisque SA: petierunt(?) c. ) [*](revolet SAac. ) [*](deductum ac: ductum SA. )

v.2.p.466
Atque hic maxime probatur, qui est melior: nam deterior, sordido sputo similis, tam foedus est, quam pulvere ab alto Cum venit et sicco terram spuit ore viator. Et, ut idem ait, Desidia latamque trahens inglorius alvum. Omnes igitur duces notae deterioris Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.