Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

possunt tamen etiam semestres implere feminam. Scrofae probantur longissimi[*]()status, et ut sint reliquis membris similes descriptis verribus. Si regio frigida et pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae setae [*]()grex eligendus est; si temperata atque aprica, glabrum pecus vel etiam pistrinale album potest pasci.

Femina sus [*]()habetur ad partus edendos idonea[*]()fere usque in annos septem, quae quanto fecundior est, celerius senescit. Annicula non improbe concipit, sed iniri [*]()debet mense Februario. Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- [*](frequentius S: frequenter AR. ) [*](amplitudine S: -em A ac. ) [*](eximii S: eximit AR. ) [*](rostri S: rostribus Aac. ) [*](brevis SA: brevibus R. ) [*](resupina SAR. ) [*](esse ineuntes Lundström: esseminant et SAR. ) [*](longissimis SAR. ) [*](nigrae sete S1: nigrae sedet S2: nigraes et egrex A. ) [*](suus SA. ) [*](edendo nea SA1 ) [*](iniri Ald.: inire SAR. )

v.2.p.292
rint uberibus ali,[*]()stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus.

Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere expedit. Nam suburbanis lactens [*]()porcus aere [*]()mutandus est: sic enim mater non educando labori subtrahitur, celeriusque iterum conceptum partum edet. Idque bis [*]()anno faciet. Mares, vel cum primum ineunt semestres, aut cum saepius progeneraverunt, trimi [*]()aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere.

Feminis quoque vulvae ferro exulcerantur, et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales. Quod facere non intelligo quae ratio compellat,[*]()nisi penuria cibi. Nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit.