Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

post fraxinea, et ab hac populnea. Ultimae sunt ilignea et qucrnea et laurea: sed eae post aestatem necessariae deficientibus ceteris. Possunt etiam folia ficulnea probe dari, si sit ea copia, aut stringere arbores expediat. Ilignea tamen vel melior est quernea, sed eius generis, quod spinas non habet; nam id quoque, ut iuniperus,[*]()respuitur a pecore propter aculeos.

Novembri mense ac Deccmbri per sementem quantum appetit bos, tantum praebendum est: plerumque tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem datae, vel lupini macerati modii, vel ervi aqua conspersi sextarii vii permixti paleis, vel cicerculae similiter conspersae sextarii xii mixti paleis, vel singuli modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae adiciantur; vel si nihil horum est, per se faeni pondo quadraginta.

Sed non proderit cibis3 satiari pecora, nisi omnis adhibeatur 4 diligentia, ut salubri sint corpore, viresque conservent: quae utraque5 custodiuntur large dato per triduum medicamento, quod com- [*](maturuit SAR. ) [*](iuniperus R: -erius S: imperius A. ) [*](cibos S: cibus AR. ) [*](adhibeatur S2: adhibetur S1: adiuvetur AR. ) [*](utroque SAR. )

v.2.p.142
ponitur pari pondere triti lupini [*]()cupressique, et cum aqua nocte una sub divo habetur; idque quater anno fieri debet ultimis temporibus veris, aestatis,

autumni, hiemis. Saepe etiam languor et nausea discutitur, si integrum gallinaceum crudum ovum ieiuni faucibus inseras, ae postero die spicas ulpici vel alii eum vino conteras, et in naribus infundas: neque haec tantum remedia salubritatem faciunt. Multi [*]()et largo sale miscent pabula; quidam marrubium deferunt[*]()eum oleo et vino; quidam porri fibras, alii grana thuris, alii sabinam herbam rutamque pinsitam[*]()mero diluunt, eaque medicamenta potanda praebent.