Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sin autem prospere cessit, minime manu contingendus pullus erit.[*]()Nam laeditur etiam levissimo contactu. Tantum [*]()cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat. Paulatim deinde producendus erit, providendumquc, ne stercore ungulas adurat. Mox cum firmior fuerit, in eadem pascua, in quibus mater est, dimittendus, ne desiderio partus sui laboret equa.
Nam id praecipue genus pecudis amore natorum, nisi fiat potestas, noxam trahit. Vulgari feminae solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.
Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse vero usque ad vigesimum annum progenerare; feminam bimam recte concipere, ut post tertium annum enixa fetum educet: [*](pullus erit S: polluerit AR: poluerit c. ) [*](tanta SAR. )