Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quae in emendis bubus sequenda quaeque vitanda sint, non ex facili dixerim; quoniam pecudes pro regionis caelique statu et habitum 1 corporis et ' ingenium animi et pili colorem gerant. Aliae formae sunt Asiaticis, aliae Gallicis, Epiroticis aliae. Nec tantum diversitas provinciarum, sed ipsa quoque Italia partibus suis discrepat. Campania plerumque boves progenerat albos et exiles, labori tamen et culturae patrii soli non inhabiles.

Umbria vastos et albos; eademque rubios;[*]()nec minus probabiles animis quam corporibus. Etruria et Latium compactos, sed ad opera fortes. Apenninus durissimos omnemque difficultatem tolerantes, nec ab aspectu decoros. Quae cum tam varia et diversa [*]()sint, tamen quaedam quasi communia et certa praecepta in emendis iuvencis arator sequi debet; eaque Mago Carthaginiensis ita prodidit, ut nos deinceps memorabimus.

Parandi sunt boves novelli, quadrati, grandibus [*]()membris, cornibus proceris ac nigrantibus et robustis, fronte lata et crispa, hirtis auribus, oculis et labris nigris, naribus resimis patulisque, cervice longa et torosa, palearibus amplis et pene ad genua promissis, pectore magno, armis vastis,[*]()capaci et tanquam implente utero, lateribus [*]()porrectis, lumbis latis, dorso recto planoque vel etiam subsidente,[*]() [*](habitum S: habitu AR. ) [*](rubios A: rabios S1: robios S2: rubeos a. ) [*](diversa a: versa SAR. ) [*](grandis SA. ) [*](vasti SAR. ) [*](lateribus S2R: latibus S1A. ) [*](susidente S2: subidente S1AR. a His work on agriculture was translated into Latin by order of the senate (I. 1. 13; Varro R.R. I. 1. 10: Cicero, Or. I. 58, 249). )

v.2.p.126
clunibus rotundis, cruribus compactis ac rectis, sed brevioribus potius quam longis, nec genibus improbis, ungulis [*]()magnis, caudis longissimis et setosis, pilo totius [*]()corporis denso brevique, coloris rubii vel fusci, tactu corporis mollissimo.

Talis notae vitulos oportet, cum adhuc teneri sunt, consuescere manu tractari, ad praesepia religari, ut exiguus in domitura labor eorum et minus sit periculi. Verum nec ante tertium neque post quintum annum iuvencos domari placet, quoniam illa aetas adhuc tenera est, haec iam praedura. Eos autem, qui de grege feri comprehenduntur, sic subigi convenit.

Primum omnium spatiosum stabulum praeparetur, ubi domitor facile versari, et unde egredi sine periculo possit. Ante stabulum nullae angustiae sint, sed aut campus aut via late patens, ut cum producentur [*]()iuvenci, Uberum habeant excursum; ne pavidi aut arboribus aut obiacenti cuilibet rei se implicent [*]()noxamque capiant.

In stabulo sint ampla praesepia, superque transversi asseres in modum iugorum a terra septem pedibus elati configantur, ad quos religari possint iuvenci. Diem deinde, quo domituram auspiceris, bonum a tempestatibus et a religionibus matutinum digito, cannabinisque funibus cornua iuvencorum ligato.

Sed laquei, quibus capulantur, lanatis pellibus involuti sint, ne tenerae frontes [*]()sub cornua laedantur. [*](ungulis S: vinculis Aa. ) [*](pilo totius Pontedera ex cit. Palladii: pilosius SA. ) [*](producentur SA2a: producerentur A1R. ) [*](implicent Sa: impluent c: inplicent AS2: inplicet S1. ) [*](tenere frontet S1A1: frontes S2: tenera fronte R. )

v.2.p.128
Cum deinde buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites religato ita, ut exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto spatio, ne in colluctatione alter alteri noceat. Si nimis asperi erunt, patere unum diem noctemque desaeviant. Simulatque iras contuderint,[*]()mane producantur, ita ut et a tergo complures, qui sequuntur, retinaculis eos contineant, et unus cum clava salignea procedens modicis ictibus subinde impetus eorum coerceat.

Sin autem placidi et quieti boves erunt, vel eodem die, quo alligaveris, ante vesperum licebit producere, et docere per mille passus composite [*]()ac sine pavore ambulare: cum domum reduxeris,[*]()arcte ad stipites religato, ita ne capite moveri possint. Tum demum ad alligatos boves neque a posteriore parte neque a atere, sed adversus, placide et cum quadam vocis adulatione venito, ut accedentem consuescant aspicere. Deinde nares perfricato, ut hominem discant odorari.

Mox etiam convenit tota tergora et tractare et respergere mero, quo familiariores bubulco fiant: uteris quoque et sub femina manum subicere, ne ad eius modi tactum postmodum pavescant, et ut ricini [*]() [*](contulerint SA. ) [*](composite R: conposita SA. ) [*](preduxeris S1: proAR. ) [*](riclini SA. )

v.2.p.130
qui plerumque feminibus inhaerent, eximantur. Idque cum fit, a latere domitor stare debet, ne calce contingi possit.

Post haec diductis malis educito linguam, totumque os et[*]()palatum sale defricato, libralesque offas in praesulsae adipis liquamine tinctas in gulam [*]()demittito, ac vini singulos sextarios per cornu faucibus infundito: nam per haec blandimenta triduo fere mansucscunt, iugumque quarto die accipiunt, cui ramus illigatus temonis vice traicitur: interdum et pondus aliquod iniungitur, ut maiore nisu laboris exploretur patientia.

Post eiusmodi experimenta vacuo plaustrum subiungendi, et paulatim longius cum oneribus producendi sunt. Sic perdomiti mox ad aratrum instituantur, sed in subacto agro, ne statim difficultatem operis reformident, neve adhuc tenera colla dura proscissione terrae contundant.[*]()Quemadmodum autem bubulcus in arando bovem instituat, primo praecepi volumine. Curandum [*]()ne in domitura bos calce aut cornu quemquam contingat. Nam nisi haec caventur, nunquam eiusmodi vitia quamvis subacto [*]()eximi poterunt.

Verum ista sic agenda praecipimus, si veteranum [*]()pecus non aderit; alioqui[*]()expeditior tutiorque ratio [*](os et Lundström ex cit. Pallada: eo sed S: eo sub AB. ) [*](gulam Palladius: singula SAR. ) [*](contundunt Ald.: condant SAR. ) [*](Curanda SAa: Curandum c. ) [*](subacta SAR. ) [*](veranum SA. ) [*](alioqui Lundström: adeoque SAR. a Which it must become used to later. b These instructions occur in Book II. 2. 22 ff. )

v.2.p.132
domandi est, quam nos in nostris agris sequimur. Nam ubi plaustro aut aratro iuvencum consuescimus, ex domitis bubus valentissimum eundemque placidissimum cum indomito iungimus. Is et procurrentem retrahit, et cunctantem producit.

Si vero non pigeat iugum fabricare, quo tres iungantur, per [*]()hanc machinationem consequemur, ut etiam contumaces boves gravissima opera non recusent. Nam ubi piger iuvencus medius inter duos veteranos iungitur, aratroque iniecto terram moliri [*]()cogitur, nulla est imperium respuendi facultas. Sive enim efferatus prosilit, duorum arbitrio inhibetur: seu consistit, duobus gradientibus etiam invitus obsequitur: seu conatur decumbere, a valentioribus sublevatus trahitur: propter quae undique necessitate contumaciam de-ponit, et ad patientiam laboris paucissimis verberibus perducitur.

Est etiam post domituram mollioris generis bos, qui decumbit in sulco: eum non saevitia, sed ratione [*]()censeo emendandum. Nam qui stimulis aut ignibus aliisque tormentis id vitium eximi melius iudicant, verae rationis ignari sunt: quoniam pervicax contumacia plerumque saevientem fatigat. Propter quod utilius est citra[*]()corporis vexationem fame potius et siti cubitorem bovem emendare. Nam eum vehementius afficiunt naturalia desideria, quam [*](per add. Lundström. ) [*](terra molli codd. ) [*](rationem SA: sed ratione ac. ) [*](citra S: circa AR. )

v.2.p.134

plagae. Itaque si bos decubuit, utilissimum est pedes eius sic cingulis [*]()obligari, ne aut insistere aut progredi aut pasci possit. Quo facto inedia et siti [*]()compulsus deponit ignaviam; quae tamen rarissima [*]()est in pecore vernaculo: longeque omnis bos indigena melior est quam peregrinus. Nam neque aquae nec pabuli nec caeli mutatione [*]()tentatur, neque infestatur conditione regionis, sicut ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et aspera perductus est, vel ex montanis in campestria.

.Itaque etiam, cum [*]()cogimur ex longinquo boves arcessere, curandum est, ut in similia patriis locis traducantur. Item custodiendum est, ne in comparatione vel statura vel viribus impar cum valentiore iungatur. Nam utraque res interiori celeriter affert exitum.

Mores huius pecudis probabiles habentur, qui sunt propiores placidis quam concitatis, sed non inertes: qui sunt verentes plagarum et acclamationum, sed fiducia virium nec auditu nec visu pavidi, nec ad ingredienda flumina aut pontes formidolosi, multi cibi edaces, verum in eo conficiendo lenti. Nam hi melius concoquunt, ideoque robora corporum citra maciem conservant, qui ex commodo,[*]()quam qui festinanter mandunt.

Sed tam vitium est bubulci pinguem quam exilem bovem reddere: habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse, [*](singulis SA1R. ) [*](siti R: sitis SA. ) [*](quam et amarissima S: qua et amarissima AR. ) [*](mutationem SA: mutatione c. ) [*](cui SAR. ) [*](commodo S: commoda AR. )

v.2.p.136
nervisque et musculis robusta, non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec labore operis degravetur. Sed quoniam quae sequenda sunt in emendis domandisque bubus tradidimus, tutelam eorum praecipiemus.

Boves calore sub divo,1 frigoribus intra tectum, manere oportet. Itaque hibernae stabulationi 2 eorum praeparanda sunt stramenta, quae mense Augusto intra dies triginta sublatae messis 3 praecisa 4 in acervum extrui debent. Horum desectio cum pecori tum agro est utilis: liberantur arva sentibus, qui aestivo5 tempore per Caniculae ortum recisi plerumque radicitus intereunt, et stramenta pecori 6 subiecta plurimum stercoris efficiunt. Haec cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli praeparabimus, dabimusque operam, ne penuria cibi macrescat pecus. Boves autem recte pascendi non una ratio est.