Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Cum deinde truncum recideris, acuto ferra-mento plagam levato. Deinde quasi cuneum tenuem ferreum vel osseum inter corticem et materiam ne minus digitos tres, sed considerate, demittito, ne laedas aut rumpas corticem. Postea surculos quos inserere voles falce acuta ex ima parte deradito [*](coeperit SAa: coepit c. ) [*](tumibunt SAac. ) [*](excato S: exsecato Aa: excecato c. ) [*](et S. a So called from the plaster of clay or wax used in this method. )

v.2.p.104
tantum, quantum cuneus demissus [*]()spatii dabit, atque ita, ne medullam [*]()neve alterius partis corticem laedas.

Ubi surculos [*]()paratos habueris,[*]()cuneum vellito, statimque surculos dimittito [*]()in ea foramina,[*]()quae cuneo adacto inter corticem et materiam feceris. Ea autem fine, qua adraseris, surculos sic inserito, ut semipede [*]()vel amplius de arbore extent. In una arbore duos, vel si truncus vastior est, plures calamos recte inseres, dum ne minus quattuor digitorum inter eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito.

Cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi vel iunco aut vimine arborem constringito: postea paleato luto bene subacto oblinito totam plagam, et spatium quod est inter surculos, usque eo dum [*]()minime quattuor digitis insita extent.[*]()Supra deinde muscum [*]()imponito, et ita ligato, ne pluvia dilabatur. Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes tenui scalpello levare, atque ita surculos aptare.

Si pusillam arborem inserere [*]()voles, imam abscindito, ita ut sesquipede e terra [*]()extet. Cum deinde praecideris, plagam diligenter levato: et medium truncum acuto scalpello modice findito, ita ut fissura digitorum [*](demissis c: dimissus SAa. ) [*](medullis SAac. ) [*](post surculos add. Aac dimittito. ) [*](straveris SAac. ) [*](dimittito addidi ex libro de Arboribus l.c. ) [*](foramina edd. ex libro de Arboribus l.c. i forma SAac. ) [*](semipedem SAac. ) [*](usque ad eodem S. ) [*](in una,—§ 6, insita extent S: om. Aac. ) [*](muscum edd. ex libro de Arboribus 26, 6: ramuscula Sac: ramicula(?) A. ) [*]( serere SAac. ) [*]( sesquipedam e terra A: sequipedamen terra S: sexquipedam e terra a: sexquipedem e terra c. )

v.2.p.106
trium sit in ea. Deinde cuneum, quo [*]()diducatur, inserito, et surculos ex utraque parte derasos de-mittito, sic ut librum seminis libro arboris aequalem facias.

Cum surculos diligenter aptaveris, cuneum eximito, et arborem, ut supra dixi, alligato: deinde terram circa arborem adaggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a vento et calore maxime tuebitur. Nos tertium genus insitionis invenimus, quod[*]()cum sit subtilissimum, non omni generi arborum [*]()idoneum est, sed fere recipiunt talem insitionem, quae humidum succosumque et validum librum habent,

sicut ficus. Nam et lactis plurimum mittit, et, corticem robustum habet. Optime itaque [*]()inseritur tali ratione.[*]()Ex arbore, de qua inserere voles, novellos et nitidos ramos digito, in iisdemque quaerite [*]()gemmam, quae bene apparebit, certamque [*]()spem germinis habebit: eam duobus digitis quadratis circumsignato, ut gemma media sit: et ita acuto scalpello circumcisam diligenter, ne eam laedas,

delibrato. Item alterius arboris, quam emplastraturus es, nitidissimum ramum digito, et eiusdem spatii corticem circumcidito, et materiam delibrato. Deinde in eam partem, quam nudaveris, praepara- [*](quo Aac: quod(?) S. ) [*](invenimus quod add. edd.: om. SAac. ) [*](generi arboris a: generi arborum c: generiem arbori A: geriem arbori S. ) [*](ea add. S. ) [*](tali ratione scripsi ex libro de Arboribus 26, 7: carifici ratione S: caprifici rancus Ac: caprifici ramos a. ) [*](querito SA: serito ac. ) [*]( certamque edd, ex libro de Arboribus. 26. 8: certaminis SAac. )

v.2.p.108
tum emplastrum aptato,[*]()ita ut alterius [*]()delibratae parti conveniat.