Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Neque enim est ulla disciplina, non ars, quae singulari [*]()consummata sit ingenio. Quapropter ut in magna silva boni venatoris est indagantem feras quamplurimas capere; nec cuiquam culpae fuit non omnes cepisse: ita nobis [*](sim professus c: sum professus a: summo festus SA. ) [*](vastitas ac: unitas SA. ) [*](singulari ac: consulari SA. )

v.2.p.4
abunde est, tam diffusae materiae, quam suscepimus, maximam partem tradidisse. Quippe cum ea velut omissa desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis, ut proxime, cum de commetiendis agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, vicinum atque adeo coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus.

Quod ego non agricolae sed mensoris officium esse dicebam: cum praesertim ne architecti quidem, quibus necesse est mensurarum nosse rationem, dignentur consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposuerint, modum comprehendere, sed aliud existiment professioni suae convenire, aliud eorum, qui iam exstructa [*]()metiuntur, et [*]()imposito [*]()calculo perfecti operis rationem computant. Quo magis veniam tribuendam esse nostrae disciplinae censeo, [*]()si eatenus progreditur, ut dicat, qua quidque ratione faciendum, non quantum id sit quod effecerit.