Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Neque enim eatenus plaga constitit [*]()qua vestigium fecit acies; sed aestivis caloribus falce vulnus penitus impressum [*]()latius inarescit ita ut [*]()non minimam partem de ipso matris corpore necet.[*]()Atque ideo si iam caulibus duris falcem adhiberi necesse est, paulum ab ipsa matre reddendum [*]()est, et velut reseces relinquendi sunt, qui caloris excipiant iniuriam eatenus qua nascuntur a latere palmites; ultra enim non serpit vaporis violentia.

In malleolo similis ratio est pampinandi et in longitudinem eliciendi [*]()materiam, si eo velimus anniculo uti, quod ego saepe feci. Sed si propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum iam redegeris et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare conveniet, ut in cervicem [*]()potius confirmetur et sit robustior. Atque haec positorum seminum prima cultura est.