Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ad quam mensuram cum increverint, cacumina infringenda sunt, ut potius crassitudine convalescant quam supervacua longitudine attenuentur. Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, [*]()et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus. [*]()